Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Sacerdotes quoque populi Romani, cum condicunt in diem tertium, die [*](die, Skutsch; diem, ω.) perendini dicunt.

Sed ut plerique die pristini, ita M. Cato in oratione Contra Furium die proximi dixit, die quarto autem Cn. Matius, homo impense doctus, in Mimiambis pro eo dicit, quod nudius quartus nos dicimus, in his versibus:

  1. Nuper die quarto, ut recordor, et certe
  2. Aquarium urceum unicum domi fregit.
Hoc igitur intererit, ut die quarto quidem de praeterito dicamus, diequarte autem de futuro.

Telorum et iaculorum gladiorumque, atque inibi navium quoque vocabula, quae scripta in veterum libris reperiuntur.

TELORUM, iaculorum gladiorumque vocabula quae in historiis veteribus scripta sunt, item navigiorum genera et nomina, libitum forte nobis est sedentibus in reda conquirere, ne quid malarum [*](malarum, Skutsch; aliarum, ω.) ineptiarum vacantem stupentemque animum occuparet.

Quae tum igitur suppetierant, haec sunt: hasta, pilum, phalarica, semiphalarica, soliferrea, gaesa, lancea, spari, rumices, trifaces, tragulae, frameae, mesanculae, cateiae, rumpiae, scorpii, sibones, siciles, veruta, enses, sicae, , spathae, lingulae, pugiones, clunacula.

De lingula, quoniam est minus frequens, admonendum existimo, lingulam veteres dixisse gladiolum oblongum in speciem linguae factum, cuius meminit Naevius in tragoedia Hesiona. Versum Naevi apposui:

  1. Síne mi gerere mórem videar língua, verum língula.

Item rumpia genus teli est Thraecae nationis, positumque hoc vocabulum in Quinti Enni Annalium XIV.

Navium autem, quas reminisci tunc potuimus, appellationes hae sunt: gauli, corbitae, caudicae, longae, hippagines, cercuri, celoces vel, ut Graeci dicunt, κέλητες, lembi, oriae, lenunculi, actuariae, quas Graeci ἱστιοκώπους vocant vel ἐπακτρίδας, prosumiae vel geseoretae vel oriolae, stlattae, scaphae, pontones, , phaseli, parones, myoparones, lintres, caupuli, camarae, placidae, cydarum, ratariae, catascopium.

Inscite ab Asinio Pollione reprehensum , quod transfretationem transgressum dixerit, et transgressos qui transfretassent.

ASINIO POLLIONI in quadam epistula, quam ad Plancum scripsit, et quibusdam aliis C. Sallusti iniquis, dignum nota visum est, quod in primo Historiarum maris transitum transmissumque navibus factum transgressum appellavit eosque, qui fretum transmiserant, quos transfretasse dici solitum est, transgressos dixit.

Verba ipsa Sallusti posui: Itaque Sertorius, levi praesidio relicto in Mauretania, nanctus obscuram noctem, aestu secundo furtim aut celeritate vitare proelium in transgressu conatus est.

Ac deinde infra ita scripsit: Transgressos omnis recipit mons [*](mons Balleia, Serv. Aen. i. 518.) praeceptus a Lusitanis.

Hoc igitur et minus proprie et ἀπερισκέπτως et nullo gravi auctore dictum aiunt. Nam transgressus, inquit, a transgrediendo dicitur idque ipsum

ab ingressu et a pedum gradu appellatum.

Idcirco verbum transgredi convenire non putavit neque volantibus neque serpentibus neque navigantibus, sed his solis qui gradiuntur et pedibus iter emetiuntur. Propterea negant aput scriptorem idoneum aut navium transgressum reperiri posse aut pro transfretatione transgressum.

Sed quaero ego, cur non, sicuti cursus navium recte dici solet, [*](solet,skutsch;solent, MSS ) ita transgressus etiam navibus factus dici possit. Praesertim cum brevitas tam angusti fretus, qui terram Africam Hispaniamque interfluit, elegantissime transgressionis vocabulo, quasi paucorum graduum spatium, definita sit.

Qui auctoritatem autem requirunt et negant dictum ingredi transgredi ve in navigantibus, volo uti respondeant quantum existiment interesse ingredi atque ambulare.

Atqui Cato De Re Rustica: Fundus, inquit, eo in loco habendus est, ut et [*](fundus ut et, not in Cato.) oppidum prope [*](validum prope, Cato.) amplum sit et mare aut amnis, qua naves ambulant.

Appetitas porro huiuscemodi translationes habitasque esse pro honestamentis orationis, Lucretius quoque testimonium in hac eadem voce dicit. In quarto enim libro clamorem per arterias et per fauces gradientem dicit, quod est nimio confidentius quam illud de navibus Sallustianum. Versus Lucreti hi sunt:

  1. Praeterea radit vox fauces saepe, facitque
  2. Asperiora foras gradiens arteria clamor.

Propterea Sallustius in eodem libro non eos solum qui navibus veherentur, sed et scaphas quoque nantes progressas dicit. Verba ipsa de scaphis posui: Earum aliae paululum progressae nimio simul et incerto onere, cum pavor corpora agitaverat, deprimebantur.

Historia de populo Romano deque populo Poenico, quod pari propemodum vigore fuerint aemuli.