Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Suppetit etiam Coelianum illud ex libro Historiarum secundo: Si vis mihi equitatum dare et ipse cum cetero exercitu me sequi, diequinti Romae in Capitolium curabo tibi cena sit cocta.

Et historiam autem et verbum hoc sumpsit Coelius ex Origine IV. [*](IV. added by Hertz.) M. Catonis, in qua ita scriptum est: Igitur dictatorem Carthaginiensium magister equitum monuit: Mitte mecum Romam equitatum; diequinti in Capitolio tibi cena cocta erit.

Extremam istius vocis syllabam tum per e tum per i scriptam legi; nam sane quam consuetum is veteribus fuerit, litteris is plerumque uti indifferenter, sicuti praefiscine et praefiscini, proclivi et proclive atque alia item multa hoc genus varie dixerunt; die pristini quoque eodem modo dicebatur, quod significabat die pristino, id est priore, quod vulgo pridie dicitur, converso compositionis ordine, quasi pristino die. Atque item simili figura die crastini dicebatur, id erat crastino die.

Sacerdotes quoque populi Romani, cum condicunt in diem tertium, die [*](die, Skutsch; diem, ω.) perendini dicunt.

Sed ut plerique die pristini, ita M. Cato in oratione Contra Furium die proximi dixit, die quarto autem Cn. Matius, homo impense doctus, in Mimiambis pro eo dicit, quod nudius quartus nos dicimus, in his versibus:

  1. Nuper die quarto, ut recordor, et certe
  2. Aquarium urceum unicum domi fregit.
Hoc igitur intererit, ut die quarto quidem de praeterito dicamus, diequarte autem de futuro.

Telorum et iaculorum gladiorumque, atque inibi navium quoque vocabula, quae scripta in veterum libris reperiuntur.

TELORUM, iaculorum gladiorumque vocabula quae in historiis veteribus scripta sunt, item navigiorum genera et nomina, libitum forte nobis est sedentibus in reda conquirere, ne quid malarum [*](malarum, Skutsch; aliarum, ω.) ineptiarum vacantem stupentemque animum occuparet.

Quae tum igitur suppetierant, haec sunt: hasta, pilum, phalarica, semiphalarica, soliferrea, gaesa, lancea, spari, rumices, trifaces, tragulae, frameae, mesanculae, cateiae, rumpiae, scorpii, sibones, siciles, veruta, enses, sicae, , spathae, lingulae, pugiones, clunacula.

De lingula, quoniam est minus frequens, admonendum existimo, lingulam veteres dixisse gladiolum oblongum in speciem linguae factum, cuius meminit Naevius in tragoedia Hesiona. Versum Naevi apposui:

  1. Síne mi gerere mórem videar língua, verum língula.

Item rumpia genus teli est Thraecae nationis, positumque hoc vocabulum in Quinti Enni Annalium XIV.

Navium autem, quas reminisci tunc potuimus, appellationes hae sunt: gauli, corbitae, caudicae, longae, hippagines, cercuri, celoces vel, ut Graeci dicunt, κέλητες, lembi, oriae, lenunculi, actuariae, quas Graeci ἱστιοκώπους vocant vel ἐπακτρίδας, prosumiae vel geseoretae vel oriolae, stlattae, scaphae, pontones, , phaseli, parones, myoparones, lintres, caupuli, camarae, placidae, cydarum, ratariae, catascopium.