Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

De iure autem occidendi ita scriptum: In adulterio uxorem tuam si prehendisses, sine iudicio inpune necares; illa te, si adulterares sive tu adulterarere, digito non auderet contingere, neque ius est.

Die pristini,die crastini et die quarti et die quinti qui elegantius locuti sint dixisse, non ut ea nunc vulgo dicuntur.

DIE quarto et die quinto, quod Graeci εἰς τετάρτην καὶ εἰς πέμπτην dicunt, ab eruditis nunc quoque dici audio, et qui aliter dicit pro rudi atque indocto despicitur. Sed Marci Tullii aetas ac supra eam non, opinor, ita dixerunt, diequinte enim et diequinti pro adverbio copulate dictum est, secunda in eo syllaba correpta.

Divus etiam Augustus, linguae Latinae non nescius munditiarumque patris sui in sermonibus sectator, in epistulis plurifariam significatione ista dierum non aliter usus est.

Satis autem erit perpetuae veterum consuetudinis demonstrandae gratia verba sollemnia praetoris ponere, quibus more maiorum ferias concipere solet quae appellantur Compitalia. Ea verba haec sunt: Dienoni populo Romano Quiritibus Compitalia erunt; quando concepta fuerint, nefas. Dienoni praetor dicit, non die nono.

Neque praetor solum, sed pleraque omnis vetustas sic locuta est.

Venit ecce illius versus Pomponiani in mentem, qui est ex Atellania, quae Mevia inscribitur:

  1. Díes hic sextus, cúm nihil egi: [*](edi, Pontanus.) diequarte Moriár fame.

Suppetit etiam Coelianum illud ex libro Historiarum secundo: Si vis mihi equitatum dare et ipse cum cetero exercitu me sequi, diequinti Romae in Capitolium curabo tibi cena sit cocta.

Et historiam autem et verbum hoc sumpsit Coelius ex Origine IV. [*](IV. added by Hertz.) M. Catonis, in qua ita scriptum est: Igitur dictatorem Carthaginiensium magister equitum monuit: Mitte mecum Romam equitatum; diequinti in Capitolio tibi cena cocta erit.

Extremam istius vocis syllabam tum per e tum per i scriptam legi; nam sane quam consuetum is veteribus fuerit, litteris is plerumque uti indifferenter, sicuti praefiscine et praefiscini, proclivi et proclive atque alia item multa hoc genus varie dixerunt; die pristini quoque eodem modo dicebatur, quod significabat die pristino, id est priore, quod vulgo pridie dicitur, converso compositionis ordine, quasi pristino die. Atque item simili figura die crastini dicebatur, id erat crastino die.

Sacerdotes quoque populi Romani, cum condicunt in diem tertium, die [*](die, Skutsch; diem, ω.) perendini dicunt.