Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Quid sit rogatio, quid lex, quid plebisscitum, quid privilegium; et quantum ista omnia differant.

QUAERI audio quid lex sit, quid plebisscitum, quid rogatio, quid privilegium.

Ateius Capito, publici privatique iuris peritissimus, quid lex esset hisce verbis definivit. Lex, inquit, est generale iussum populi aut plebis, rogante magistratu.

Ea definitio si probe facta est, neque de imperio Cn. Pompei neque de reditu M. Ciceronis neque de caede P. Clodi quaestio neque alia id genus populi plebisve iussa leges vocari possunt.

Non sunt enim generalia iussa neque de universis civibus, sed de singulis concepta; quocirca privilegia potius vocari debent, quia veteres priva dixerunt quae nos singula dicimus. Quo verbo Lucilius in primo Satirarum libro usus est:

  1. abdomina thynni
  2. Advenientibus priva dabo cephalaeaque acarnae.