Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

De flaminis Dialis deque flaminicae caerimonis; verbaque ex edicto praetoris apposita, quibus dicit non coacturum se ad iurandum neque virgines Vestae neque Dialem.

CAERIMONIAE impositae flamini Diali multae, item castus multiplices, quos in libris qui De Sacerdotibus Publicis compositi sunt, item in Fabii Pictoris librorum primo scriptos legimus.

Unde haec ferme sunt, quae commeminimus:

Equo Dialem flaminem vehi religio est;

item religio est [*](item est, added by Hertz.) procinctam extra pomerium, id est exercitum armatum, videre; idcirco rarenter flamen Dialis creatus consul est, cum bella consulibus mandabantur?

item iurare Dialem fas numquam est;

item anulo uti nisi pervio cassoque fas non est.

Ignem e flaminia, id est flaminis

Dialis domo, nisi [*](nisi in, Lipsius.) sacrum efferri ius non est;

vinetum, si aedes eius introierit, solvi necessum est et vincula per impluvium in tegulas subduci atque inde foras in viam demitti.

Nodum in apice neque in cinctu neque in alia parte ullum habet;

si quis ad verberandum ducatur, si ad pedes eius supplex procubuerit, eo die verberari piaculum est.

Capillum Dialis, nisi qui liber homo est, non detonset.

Capram et carnem incoctam et hederam et fabam neque tangere Diali mos est neque nominare.

Propagines e vitibus altius praetentas non succedit.

Pedes lecti, in quo cubat, luto tenui circumlitos esse oportet et de eo lecto trinoctium continuum non decubat neque in eo lecto cubare alium fas est. Apud eius lecti fulcrum capsulam esse cum strue atque ferto oportet.

Unguium Dialis et capilli segmina subter arborem felicem terra operiuntur.

Dialis cotidie feriatus est. Sine apice sub divo esse licitum non est;

sub tecto uti liceret, non pridem a pontificibus constitutum,

Masurius Sabinus scripsit et alia quaedam remissa gratiaque aliquot caerimoniarum facta dicitur.

Farinam fermento inbutam adtingere ei fas non est.