Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Pedes lecti, in quo cubat, luto tenui circumlitos esse oportet et de eo lecto trinoctium continuum non decubat neque in eo lecto cubare alium fas est. Apud eius lecti fulcrum capsulam esse cum strue atque ferto oportet.

Unguium Dialis et capilli segmina subter arborem felicem terra operiuntur.

Dialis cotidie feriatus est. Sine apice sub divo esse licitum non est;

sub tecto uti liceret, non pridem a pontificibus constitutum,

Masurius Sabinus scripsit et alia quaedam remissa gratiaque aliquot caerimoniarum facta dicitur.

Farinam fermento inbutam adtingere ei fas non est.

Tunica intima, nisi in locis tectis, non exuit se, ne sub caelo, tamquam sub oculis Iovis, nudus sit.

Super flaminem Dialem in convivio, nisi rex sacrificulus, haut quisquam alius accumbit.

Uxorem si

amisit, flamonio decedit.

Matrimonium flaminis nisi morte dirimi ius non est.

Locum in quo bustum est numquam ingreditur, mortuum numquam attingit;

funus tamen exequi non est religio.

Eaedem ferme caerimoniae sunt flaminicae Dialis; alias seorsum aiunt observitare,

veluti est quod venenato operitur

et quod in rica surculum de arbore felici habet et quod scalas,

nisi [*](nisi, added by Scaliger.) quae Graecae appellantur, escendere ei plus tribus gradibus religiosum est atque etiam,

cum it ad Argeos, quod neque comit caput neque capillum depectit.

Verba praetoris ex edicto perpetuo de flamine Diali et de sacerdote Vestae adscripsi: Sacerdotem Vestalem et flaminem Dialem in omni mea iurisdictione iurare non cogam.

Verba M. Varronis ex secundo Rerum Divinarum super flamine Diali haec sunt: Is solum album habet galerum, vel quod maximus, vel quod immolata hostia alba id fieri oporteat.