Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Sed Q. Claudius in vicesimo primo Annali insolentius paulo hac figura est ita usus: Enimn cum partim copiis hominum adulescentium placentem [*](placent(i)um, Lion.) sibi. Itemque Claudi in vicesimo tertio Annali verba haec sunt: Sed idcirco me fecisse, quod utrum neglegentia partim magistratum [*](For magistratuum, which is read by Q.) an avaritia an calamitate populi Romani evenisse dicam, nescio.

Iniuria factum itur quali verborum ordine Cato dixerit.

AUDIO illi iniuriam factum iri, audio contumeliam dictum iri vulgo quoque ita dici, vulgo et istam esse verborum figuram iam in medio loquendi usu, idcircoque exemplis supersedeo.

Sed contumelia illi vel iniuria factum itur paulo est remotius, exemplum igitur ponemus.

M. Cato

Pro Se contra C. Cassium: Atque evenit ita, Quirites, uti in hac contumelia quae mihi per huiusce petulantiam factum itur, rei quoque publicae medius fidius miserear, Quirites.

Sicut autem contumeliam factum iri significat iri ad contumeliam faciendam, id est opera dari quo fiat, ita contumelia mihi factum itur casu tantum inmutato idem dicit.

De flaminis Dialis deque flaminicae caerimonis; verbaque ex edicto praetoris apposita, quibus dicit non coacturum se ad iurandum neque virgines Vestae neque Dialem.

CAERIMONIAE impositae flamini Diali multae, item castus multiplices, quos in libris qui De Sacerdotibus Publicis compositi sunt, item in Fabii Pictoris librorum primo scriptos legimus.

Unde haec ferme sunt, quae commeminimus:

Equo Dialem flaminem vehi religio est;

item religio est [*](item est, added by Hertz.) procinctam extra pomerium, id est exercitum armatum, videre; idcirco rarenter flamen Dialis creatus consul est, cum bella consulibus mandabantur?

item iurare Dialem fas numquam est;

item anulo uti nisi pervio cassoque fas non est.