Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

His portentis atque praestigiis a Plinio Secundo scriptis non dignum esse cognomen Democriti puto;

vel illud quale est quod idem Plinius in decimo

libro Democritum scripsisse adseverat, aves quasdam esse certis vocabulis et earum avium confuso sanguine gigni serpentem; eum qui [*](quisquis, Plin.) ederit linguas avium et conloquia interpretaturum.

Multa autem videntur ab hominibus istis male sollertibus huiuscemodi commenta in Democriti nomen data, nobilitatis auctoritatisque eius perfugio utentibus.

Sed id quod Archytam Pythagoricum commentum esse atque fecisse traditur, neque minus admirabile neque tamen vanum aeque videri debet. Nam et plerique nobilium Graecorum et Favorinus philosophus, memoriarum veterum exequentissimus, affirmatissime scripserunt simulacrum columbae e ligno ab Archyta ratione quadam disciplinaque mechanica factum volasse; ita erat scilicet libramentis suspensum et aura spiritus inclusa atque occulta concitum.

Libet hercle super re tam abhorrenti a fide ipsius Favorini verba ponere: Ἀρχύτας Ταραντῖνος, τὰ ἄλλα καὶ μηχανικὸς ὤν, ἐποίησεν περιστερὰν ξυλίνην πετομένην· ὁπότε καθίσειεν, οὐκέτι ἀνίστατο. μέχρι γὰρ τούτου---