Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

MATURE nunc significat propere et cito contra ipsius verbi sententiam; aliud enim est mature quam dicitur.

Propterea P. Nigidius, homo in omnium bonarum artium disciplinis egregius: Mature, inquit, est, quod neque citius est neque serius, sed medium quiddam et temperatum est.

Bene atque proprie P. Nigidius. Nam et in frugibus et in pomis matura dicuntur, quae neque cruda et inmitia sunt neque caduca et decocta, sed tempore suo adulta maturataque.

Quoniam autem id quod non segniter fiebat, mature fieri dicebatur, progressa plurimum verbi significatione, non iam, quod non segnius, sed quod festinantius fit, id fieri mature dicitur, quando ea quae praeter sui temporis modum properata sunt inmatura verius dicantur.