Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

a principio adulescentes qui sese ad discendum obtulerant εφυ- σιογνωμόνει. Id verbum significat, mores naturasque hominum coniectatione quadam de oris et

vultus ingenio deque totius corporis filo atque habitu sciscitari.

qui exploratus ab eo idoneusque inventus [*](inventus added by Vahlen.) fuerat recipi in disciplinam statim iubebat et tempus certum tacere; non omnes idem, sed alios [*](alios, J. F. Gronov; alits, ω.) aliud tempus pro aestimato captu sollertiae.

Is autem qui tacebat quae dicebantur ab aliis audiebat, neque percontari, si parum intellexerat, commentari quae audierat fas erat; sed non minus quisquam tacuit quam biennium: hi prorsus appellabantur intra tempus tacendi audiendique ἀκουστικοί.

Ast ubi res didicerant rerum omnium difficillimas, tacere audireque, atque esse iam coeperant silentio eruditi cui erat nomen ἐχεμυθία, tum verba facere et quaerere, quaeque audissent scribere, et quae ipsi opinarentur expromere potestas erat;

hi dicebantur in eo tempore μαθηματικοί, ab his scilicet artibus quas iam discere atque meditari inceptaverant: quoniam geometriam, gnomonicam, musicam ceterasque item disciplinas altiores μαθήματα veteres Graeci appellabant; vulgus autem, quos gentilicio vocabulo Chaldaeos dicere oportet, mathematicos dicit.

Exinde, his scientiae studiis ornati, ad perspicienda mundi opera et principia

naturae procedebant ac tunc denique nominabantur φυσικοί.

Haec eadem super Pythagora noster Taurus cum dixisset: Nunc autem, inquit, isti qui repente pedibus ad philosophos devertunt, non est hoc satis quod sunt omnino ἀθεώρητοι, ἄμουσοι, ἀγεωμέτρητοι, sed legem etiam dant qua philosophari discant.

Alius ait hoc me primum doce, item alius hoc volo, inquit, discere, istud nolo; hic a Symposio Platonis incipere gestit propter Alcibiadae comisationem, ille a Phaedro propter Lysiae orationem.

Est etiam, inquit, pro Iuppiter! qui Platonem legere postulet non vitae ornandae, sed linguae orationisque comendae gratia, nec ut modestior fiat, sed ut lepidior.

Haec Taurus dicere solitus, novicios sectatores cum veteribus Pythagoricis pensitans.

Sed id quoque non Praetereundum est, quod omnes, simul atque a [*](atque a, J. Gronov; at quia, P; qui a, ω.) Pythagora in cohortem illam disciplinarum recepti erant, quod quisque familiae, pecuniae habebat in medium dabat et coibatur societas inseparabilis, [*](tam, qualn, Momsen.) illud fuit anticum consortium, quod iure atque verbo Romano appellabatur ercto non cito.

Quibus verbis compellaverit Favorinus philosophus adulescentem casce nimis et prisce loquentem.

FAVORINUS philosophus adulescenti veterum verborum cupidissimo et plerasque voces nimis priscas et ignotas in cotidianis communibusque sermonibus expromenti: Curius, inquit, et Fabricius et Coruncanius, antiquissimi viri, et his antiquiores Horatii illi trigemini, plane ac dilucide cum suis fabulati sunt neque Auruncorum aut Sicanorum aut Pelasgorum, qui primi coluisse Italiam [*](in Italia, Macrobius, i. 5. 1.) dicuntur, sed aetatis suae verbis locuti sunt;

tu autem, proinde quasi cum matre Euandri nunc loquare, sermone abhinc multis annis iam desito uteris, quod scire atque intellegere neminem vis quae dicas. Nonne, homo inepte, ut quod vis abunde consequaris, taces?