Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

qui modus neque in numeros neque in personas neque in tempora neque in genera

distrahitur, sed omnia istaec una eademque declinatione complectitur,

sicuti M. Cicero futurum dixit non virili genere neque neutro, soloecismus enim plane foret, sed verbo usus est ab omni necessitate generum absoluto.

Idem autem ille amicus noster in eiusdem M. Tullii oratione, quae est De imperio Cn. Pompei, ita scriptum esse a Cicerone dicebat atque ipse ita lectitabat: Cum vestros portus, atque eos portus quibus vitam ac spiritum ducitis, in praedonum fuisse potestatem sciatis,

neque soloecismum esse aiebat in potestatem fuisse, ut vulgus semidoctum putat, sed ratione dictum certa et proba contendebat, qua et Graeci ita uterentur; et Plautus, verborum Latinorum elegantissimus, in Amphitruone dixit:

  1. número [*](nunc vero, codd. Plaut.; numero, β, Nonius, 352.) mihi in fuit,
non, ut dici solitum est, in mente.

Sed enim praeter Plautum, cuius ille in praesens exemplo usus est, multam nos quoque apud veteres scriptores locutionum talium copiam offendimus atque his vulgo adnotamentis inspersimus.

Ut et rationem autem istam missam facias et auctoritates, sonus tamen et positura ipsa verborum satis declarat id potius ἐπιμελείᾳ τῶν λέξεων modulamentisque orationis M. Tullii convenisse, ut, quoniam utrumvis dici

Latine posset, potestatem dicere mallet, non potestate.

Illud enim sic compositum iucundius ad aurem completiusque, insuavius hoc imperfectiusque est, si modo ita explorata aure homo sit, non surda nec iacenti; sicuti est hercle quod explicavit dicere maluit quam explicuit, quod esse iam usitatius coeperat.

Verba sunt haec ipsius ex oratione, quam De inperio Cn. Pompei habuit: Testis est Sicilia, quam, multis undique cinctam periculis, non terrore belli, sed consilii celeritate explicavit. At si explicuit diceret, inperfecto et debili numero verborum sonus clauderet.