Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Sed enim Metellum, inquit, sanctum virum, illa gravitate et fide praeditum cum tanta honorum atque vitae dignitate aput populum Romanum loquentem, nihil decuit aliud dicere quam quod verum esse sibi atque omnibus videbatur, praesertim cum super ea re diceret quae cotidiana intellegentia et communi pervolgatoque vitae usu comprenderetur.

De molestia igitur cunctis hominibus notissima confessus, fidem sedulitatis [*](Damsté compares Cic. Client. 58, quamquam sedulo faciebat, pracvaricari (videbatur).) veritatisque commeritus, tum denique facile et procliviter, quod fuit rerum omnium validissimum atque i, persuasit civitatem salvam esse sine matrimoniorum frequentia non posse.

quoque aliut ex eadem oratione Q. Metelli dignum esse existimavimus adsidua lectione non hercle minus quam quae a gravissimis philosophis

scripta sunt.

Verba Metelli haec sunt: Di immortales plurimum possunt; sed non plus velle nobis debent quam parentes. At parentes, si pergunt liberi errare, bonis exheredant. Quid ergo nos ab immortalibus dissimile ius [*](dissimile ius, Damsté; nos diutius, ω; ab immortalibus dis divinitus, Hertz; nos immortalibus dissimilius, Hosius, comparing A.) expectemus, nisi malis rationibus finem faciamus? Is demum deos propitios esse aecum est, qui sibi adversarii non sunt. Dii immortales virtutem adprobare, non adhibere debent.

In hisce verbis Ciceronis ex oratione quinta in Verrem hanc sibi rem praesidio sperant futurum, neque mendum esse neque vitium, errareque istos qui bonos libros violant et futuram scribunt; atque ibi de quodam alio Ciceronis verbo dictum, quod probe scriptum perperam mutatur; et aspersa pauca de modulis numerisque orationis, quos Cicero avide sectatus est.

IN oratione Ciceronis quinta In Verrem, libro spectatae fidei,

Tironiana cura atque disciplina facto, ita [*](ita facto ita, ω; facto, A.) scriptum fuit:

Homines tenues, obscuro loco nati, navigant; adeunt ad ea loca quae numquam antea adierant. [*](viderunt, ubi neque, Cic.) Neque noti esse iis quo venerunt neque semper cum cognitoribus esse possunt, hac una tamen fiducia civitatis, non modo apud nostros magistratus, qui et legum et existimationis periculo
continentur, neque apud cives solum Romanos, qui et sermonis et iuris et multarum rerum societate iuncti sunt, fore se tutos arbitrantur, sed quocumque venerint, hanc sibi rem praesidio sperant futurum. [*](futuram, MSS. of Cic.)

Videbatur compluribus in extremo verbo menda esse. Debuisse enim scribi putabant non futurum, sed futuram, neque dubitabant quin liber emendandus esset, ne, ut in Plauti comoedia moechus, sic enim mendae suae inludiabant, ita in Ciceronis oratione soloecismus esset manifestarius.

Aderat forte ibi amicus noster, homo lectione multa exercitus, cui pleraque omnia veterum litterarum quaesita, meditata evigilataque erant.

Is, libro inspecto, ait nullum esse in eo verbo neque mendum neque vitium et Ciceronem probe ac vetuste locutum.

Nam futurum, inquit, non refertur ad rem, sicut legentibus temere et incuriose videtur, neque pro participio positum est, set verbum est indefinitum, quod Graeci appellant ἀπαρέμφατον, neque numeris neque generibus praeserviens,

set liberum undique et impromiscum, quali C. Gracchus verbo usus est in oratione cuius titulus est De P. Popilio circum Conciliabula, in qua ita est: Credo ego inimicos meos hoc dicturum. Inimicos dicturum, inquit, non dicturos; videturne ea ratione positum esse aput Gracchum dicturum,

qua est aput

Ciceronem futurum? Sicut in Graeca oratione sine ulla vitii suspicione omnibus numeris generibusque sine discrimine tribuuntur huiuscemodi verba: ἐρεῖν, ποιήσειν, ἔσεσθαι et similia.

In Claudi quoque Quadrigarii tertio Annali verba haec esse dixit: I[*](I = ei, ii.) dum conciderentur, hostium copias ibi occupatas futurum ; in duodevicesimo Annali eiusdem Quadrigarii principium libri sic scriptum: Si pro tua bonitate et nostra voluntate tibi valitudo subpetit, est quod speremus deos bonis benefacturum;

item in Valerii Antiatis libro quarto vicesimo simili modo scriptum esse: Si eae res divinae factae recteque perlitatae essent, haruspices dixerunt omnia ex sententia processurum esse. Plautus etiam in Casina,

cum de puella loqueretur, occisurum dixit, non occisuram, his verbis:

  1. Etiamne habet [*](sed etiamne habet nunc, Plaut.) Casina gladium?
  2. Habét, sed duós.—Quid duós? [*](quid duos, Plaut.; quibus, ω.) —Alteró te
  3. Occísurum aít, alteró vilicum.