Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

ipse tacitus ad condemnandum sententiam tuli, is qui simul iudicabant ut absolverent persuasi.

Sic mihi et iudicis et amici officium in re tanta salvum fuit. Hanc capio ex eo facto molestiam, quod metuo ne a perfidia et culpa non abhorreat, in eadem re eodemque tempore inque communi negotio, quod mihi optimum factu duxerim, diversum eius aliis suasisse.

Et hic autem Chilo, praestabilis homo sapientiae, quonam usque debuerit contra legem contraque ius pro amico progredi dubitavit, eaque res in fine quoque vitae ipso animum eius anxit,

et alii deinceps multi philosophiae sectatores, ut in libris eorum

scriptum est, satis inquisite satisque sollicite quaesiverunt, ut verbis quae scripta sunt ipsis utar,εἰ δεῖ βοηθεῖν τῷ φίλῳ παρὰ τὸ δίκαιον καὶ μέχρι πόσου καὶ ποῖα. Ea verba significant, quaesisse eos an nonnumquam contra ius contrave morem faciendum pro amico sit et in qualibus causis et quemnam usque ad modum.