Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Id ipsum tamen in fine quoque vitae an iure posset reprehendi culparique dubitavit.

Contra patriam, inquit Cicero, arma Pro amico sumenda non sunt.

Hoc profecto nemo ignoravit, et priusquam Theognis, quod [*](quomodo, Marx, l. c. commentary.) Lucilius

ait, nasceretur. Set id quaero, id desidero: cum pro amico contra ius, contra quam licet, salva tamen libertate atque pace, faciendum est et cum de via, sicut ipse ait, declinandum est, quid et quantum et in quali causa et quonam usque id fieri debeat.

Pericles ille Atheniensis, vir egregio ingenio bonisque omnibus disciplinis ornatus, in una quidem specie, set planius tamen quid existimaret professus est. Nam cum amicus eum rogaret ut pro re causaque eius falsum deiuraret, [*](deieraret, scripsi; cf. Thes. Ling. Lat.; deiraret, A; deiuraret, ω.) his ad eum verbis usus est: Δεῖ μὲν συμπράττειν τοῖς φίλοις, ἀλλὰ μέχρι τῶν φεῶν.

Theophrastus autem in eo quo dixi libro inquisitius quidem super hac ipsa re et exactius expressiusque [*](expressiusque, Skutsch; prcssiusque, ω.) quam Cicero disserit.

Set is quoque in docendo non de unoquoque facto singillatim existimat neque certis exemplorum documentis, set generibus rerum summatim universimque utitur ad hunc ferme modum:

Parva, inquit, et tenuis vel turpitudo vel subeunda est, si ea re magna utilitas amico quaeri potest. Rependitur quippe et compensatur leve damnum delibatae honestatis maiore alia gravioreque in adiuvando amico honestate, minimaque illa labes et quasi lacuna famae munimentis

partarum amico utilitatium solidatur.

Neque nominibus, inquit, moveri nos oportet, quod paria genere ipso non sunt honestas meae famae et rei amici utilitas. Ponderibus haec enim potestatibusque praesentibus, non vocabulorum appellationibus neque dignitatibus generum diiudicanda sunt.

Nam cum in rebus aut paribus aut non longe secus utilitas amici aut honestas nostra consistit, honestas procul dubio praeponderat; cum vero amici utilitas nimio est amplior, honestatis autem nostrae in re non gravi levis iactura est, tunc quod utile amico est, id prae illo quod honestum nobis est fit plenius, sicuti est magnum pondus aeris parva lamna auri pretiosius.

Verba adeo ipsa Theophrasti super ea re adscripsi:

Οὐκ, εἰ δή που τοῦτο τῷ γένει τιμιώτερον, ἤδη καὶ ὁτιοῦν ἂν ᾖ μέρος τούτου πρὸς τ ὸ τηλίκον θατέρου συγκρινόμενον αἱρετὸν ἔσται. Λέγω δὲ οἷον, οὐκ, εἰ χρυσίον τιμιώτερον χαλκοῦ, καὶ τηλίκον τοῦ χρυσίου πρὸς τὸ τηλίκον χαλκοῦ μέγεθος ἀντιπαραβαλλόμενον πλέον δόξει· ἀλλὰ ποιήσει τινὰ ῥοπὴν καὶ τὸ πλῆθος καὶ τὸ μέγεθος.