Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

hunc autem locum de quo satis quaesitum esse dixi, omnium rerum aliarum difficillimum, strictim atque cursim transgressus est, neque ea quae a Theophrasto pensiculate atque enucleate scripta sunt est, sed anxietate illa et quasi morositate disputationis praetermissa, genus ipsum rei tantum paucis verbis notavit.

Ea verba Ciceronis, si recensere quis vellet, apposui: His igitur finibus utendum esse arbitror, ut, cum emendati mores sunt, [*](sint, Cicero.) tum sit inter eos omnium rerum, consiliorum, voluntatum sine ulla exceptione communitas, ut etiam, si qua fortuna

accident, ut minus iustae voluntates amicorum adiuvandae sint, in quibus eorum aut caput [*](capitis causa, β; de capite, codd. of Cie.) agatur aut fama, declinandum de via sit, modo ne summa turpitudo sequatur; est enim quatenus amicitiae venia dari possit.

Cum agetur, inquit, aut caput amici aut fama, declinandum est de via, ut etiam iniquam voluntatem illius adiutemus.

Sed cuiusmodi declinatio esse ista debeat qualisque ad adiuvandum digressio et in quanta voluntatis amici iniquitate, non dicit.

Quid autem refert scire me in eiusmodi periculis amicorum, si non magna me turpitudo insecutura est, de via esse recta declinandum, nisi id quoque me docuerit, quam putet magnam turpitudinem, et cum decessero de via, quousque degredi debeam? Est enim, inquit, quatenus dari amicitiae venia possit.

Hoc immo ipsum est quod maxime discendum est quodque ab his qui docent [*](docent, β; doceant, ω.) minime dicitur, quatenus quaque fini dari venia debeat.

Chilo ille sapiens, de quo paulo ante dixi, conservandi amici causa de via declinavit. Sed video quousque progressus sit; falsum enim pro amici salute consilium dedit.

Id ipsum tamen in fine quoque vitae an iure posset reprehendi culparique dubitavit.

Contra patriam, inquit Cicero, arma Pro amico sumenda non sunt.