Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Quibus verbis M. Varro indutias definierit; quaesitumque inibi , quaenam ratio sit vocabuli indutiarum.

DUOBUS modis M. Varro in libro Humanarum, qui est De Bello et Pace, indutiae quid sint, definit. Indutiae sunt, inquit, pax castrensis paucorum dierum;

item alio in loco, indutiae sunt, inquit, belli feriae.

Sed lepidae magis atque iucundae brevitatis utraque definitio quam plana aut proba esse videtur.

Nam neque pax est indutiae— bellum enim manet, pugna cessat—neque in solis castris neque paucorum tantum dierum indutiae sunt.