Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Mos antea senatoribus Romae fuit in curiam cum praetextatis filiis introire.

Tum, cum in senatu res

maior quaepiam consultata eaque in diem posterum prolata est placuitque ut rem super qua tractavissent ne quis enuntiaret priusquam decreta esset, mater Papirii pueri, qui parente suo in curia fuerat, percontata est filium quidnam in senatu patres egissent.

Puer respondit tacendum esse neque id dici licere.

Mulier fit audiendi cupidior; secretum rei et silentium pueri animum eius ad inquirendum everberat; quaerit igitur compressius violentiusque.

puer, matre urgente, lepidi atque festivi mendacii consilium capit. Actum in senatu dixit, utrum videretur utilius exque republica esse unusne ut duas uxores haberet, an ut una apud duos nupta esset.