Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

An qui causas defendit recte Latineque dicat superesse se [*](se added by Carrio.) is [*](is = eis, iis.) quos [*](id quod, ω.; corr. by Hertz.) defendit; et superesse proprie quid sit.

INROBORAVIT inveteravitque falsa atque aliena verbi significatio, quod dicitur hic illi superest, cum dicendum est advocatum esse quem cuipiam causamque eius defendere.

Atque id dicitur non in tantum neque in plebe vulgaria, sed in foro, in comitio, apud tribunalia.

Qui integre autem

locuti sunt partem superesse ita dixerunt, ut eo verbo significarent superfluere et supervacare atque esse supra necessarium modum.

Itaque M. Varro, in satura quae inscripta est Nescis Quid Vesper Vehat, superfuisse dicit immodice et intempestive fuisse.

Verba ex eo libro haec sunt: In convivio legi nec omnia debent et ea potissimum, quae simul sint βιωφελῆ et delectent, potius ut id quoque videatur non defuisse quam superfuisse. [*](quod superfuisse,β. omitted by ω. non videatur magis defuisse quam superfuisse, codd. Carrionis; Vogel put potius after defuisse.)

Memini ego praetoris, docti hominis, tribunali me forte assistere atque ibi advocatum non incelebrem sic postulare, ut extra causam diceret remque quae agebatur non attingeret. Tunc praetorem ei cuia res erat dixisse advocatum eum non habere, et cum is qui verba faciebat reclamasset ego illi V. C. supersum, respondisse praetorem festiviter tu plane superes, non ades.

M. autem Cicero, in libro qui inscriptus est De Civili in Artem Redigendo, verba haec posuit: Nec vero scientia iuris maioribus suis Q. Aelius Tubero defuit, doctrina etiam superfuit. In quo loco superfuit significare videtur supra fuit et praestitit superavitque maiores suos doctrina sua, superfluenti tamen et nimis abundanti, disciplinas enim Tubero stoicas et dialecticas percalluerat