Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Hyginus autem, non hercle ignobilis grammaticus, in quae in Vergilium fecit, confirmat et perseverat, non hoc a Vergilio relictum, sed quod ipse invenerit in libro qui fuerit ex domo atque ex familia Vergilii:

  1. et ora
  2. Tristia temptantum sensus torquebit amaror,
neque id soli Hygino,

sed doctis quibusdam etiam viris complacitum, quoniam videtur absurde dici sapor sensu amaro torquet. Cum ipse, inquiunt, sapor sensus sit, non alium in semet ipso sensum habeat ac proinde sit quasi dicatur ‘sensus sensu amaro torquet.’

Sed enim cum Favorino Hygini legissem atque ei displicita esset insolentia et insuavitas illius sensu torquebit amaro, risit et [*](illius risit et, β. amaror is, ω.) : Iovem lapidem, [*](lapidem, β. lapideum, ω.)

inquit, quod sanctissimum iusiurandum habitum est, paratus ego iurare sum Vergilium hoc numquam scripsisse, sed Hyginum ego verum dicere arbitror.

Non primus finxit hoc verbum Vergilius insolenter, sed in Lucreti invento usus est, non [*](inventus est non, ω.; corr. by Ehrenthal.) aspernatus auctoritatem poetae ingenio et facundia praecellentis.

Verba ex IV. Lucreti haec sunt:

  1. dilutaque contra
  2. Cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.

Non verba autem sola, sed versus prope totos et locos quoque Lucreti plurimos sectatum esse Vergilium videmus.

An qui causas defendit recte Latineque dicat superesse se [*](se added by Carrio.) is [*](is = eis, iis.) quos [*](id quod, ω.; corr. by Hertz.) defendit; et superesse proprie quid sit.

INROBORAVIT inveteravitque falsa atque aliena verbi significatio, quod dicitur hic illi superest, cum dicendum est advocatum esse quem cuipiam causamque eius defendere.

Atque id dicitur non in tantum neque in plebe vulgaria, sed in foro, in comitio, apud tribunalia.

Qui integre autem

locuti sunt partem superesse ita dixerunt, ut eo verbo significarent superfluere et supervacare atque esse supra necessarium modum.

Itaque M. Varro, in satura quae inscripta est Nescis Quid Vesper Vehat, superfuisse dicit immodice et intempestive fuisse.

Verba ex eo libro haec sunt: In convivio legi nec omnia debent et ea potissimum, quae simul sint βιωφελῆ et delectent, potius ut id quoque videatur non defuisse quam superfuisse. [*](quod superfuisse,β. omitted by ω. non videatur magis defuisse quam superfuisse, codd. Carrionis; Vogel put potius after defuisse.)