Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Is plerumque in convivio sermonibus, qui post epulas haberi solent, multa atque inmodica de [*](de, Vulg.; omitted by w.) philosophiae doctrinis intempestive atque insubide disserebat praeque se uno ceteros omnes linguae Atticae principes gentemque omnem togatam, quodcumque nomen Latinum rudes esse et agrestes praedicabat atque interea vocabulis haut facile cognitis, syllogismorum captionumque dialecticarum laqueis strepebat, χυριεύοντας et σωρείτας aliosque id genus griphos neminem posse dicens nisi se dissolvere. Rem vero ethicam naturamque humani ingenii virtutumque origines officiaque earum et confinia, aut contra morborum vitiorumque fraudes animorumque labes et [*](et,R. Klotz; omitted by.) pestilentias, asseverabat nulli esse ulli magis ea omnia explorata, comperta meditataque.

Cruciatibus autem doloribusque corporis et periculis mortem minitantibus habitum statumque vitae beatae, quem se esse adeptum putabat, neque laedi neque inminui existimabat, ac ne oris quoque et vultus serenitatem stoici hominis umquam ulla posse aegritudine obnubilari.

Has ille inanes glorias cum flaret iamque omnes finem cuperent verbisque eius defetigati pertaeduissent, tum Herodes Graeca, uti plurimus ei mos , oratione utens, Permitte, inquit, philosophorum amplissime, quoniam respondere nos tibi, quos vocas idiotas, non quimus, recitari ex libro quid de huiuscemodi magniloquentia vestra senserit dixeritque Epictetus, Stoicorum maximus, iussitque proferri Dissertationum Epicteti digestarum ab Arriano primum librum, in quo ille venerandus senex iuvenes qui se Stoicos appellabant, neque frugis neque operae probae, sed theorematis tantum nugalibus et puerilium isagogarum commentationibus deblaterantes, obiurgatione iusta incessuit.

Lecta igitur sunt ex libro qui prolatus est ea quae addidi; quibus verbis Epictetus severe simul et festiviter seiunxit atque divisit a vero atque sincero Stoico, qui esset procul dubio ἀκώλυτος, ἀνανάγκαστος, ἀπαραπόδιστος, ἐλεύθερος, εὐπορῶν, εὐδαιμονῶν, vulgus