Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

παίζεις. Ἐὰν δέ σε ὁ Καῖσαρ μεταπέμψηται κατηγορούμενον---

His ille auditis insolentissimus adulescens obticuit, tamquam si ea omnia non ab Epicteto in alios, sed ab Herode in eum dicta essent. [*](His essent, only in Α. β.)

Quod Chilo Lacedaemonius consilium anceps pro salute amici cepit; quodque est circumspecte et anxie considerandum an pro utilitatibus amicorum delinquendum aliquando sit; notataque inibi et relata quae et Theophrastus et M. Cicero super ea re scripserunt.

LACEDAEMONIUM Chilonem, virum ex illo incluto numero sapientium, scriptum est in libris eorum qui

vitas resque gestas clarorum hominum memoriae mandaverunt, eum Chilonem in vitae suae postremo, cum iam inibi mors occuparet, ad circumstantis amicos sic locutum: