Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Quod M. Varro in quarto decimo Humanarum L. Aelium magistrum suum in [*](in, Hertz, et in, ω.) ἐτμολογίᾳ falsa reprehendit; quodque idem Varro in eodem libro falsum furis ἔτυμον dicit.

IN XIV. Rerum Divinarum libro M. Varro doctissimum tunc civitatis hominem L. Aelium errasse ostendit, quod vocabulum Graecum vetus traductum in linguam Romanam, proinde atque si primitus Latine fictum esset, resolverit in voces Latinas ratione etymologica falsa.

Verba ipsa super ea re Varronis posuimus: In quo L. Aelius noster, litteris ornatissimus memoria nostra, erravit aliquotiens. Nam aliquot verborum Graecorum antiquiorum, proinde atque essent propria nostra, reddidit causas falsas. Non leporem dicimus, ut ait, quod est levipes, sed quod est vocabulum anticum Graecum. Multa vetera illorum ignorantur, quod pro his aliis nunc vocabulis utuntur; et illorum esse plerique ignorent Graecum, quod nunc nominant Ἕλληνα, puteum, quod vocant

φρέαρ leporem, quod λαγωὸν dicunt. In quo non modo Aelii ingenium non reprehendo, sed industriam laudo; successum enim fert [*](fert, added by Hirschfeld; fortuna dat, Mommsen; fortuna fundat, Hertz (from Amm. xvii. 5. 8).) fortuna, experientiam laus sequitur.

Varro in primore libro scripsit, de ratione vocabulorum , de usu utriusque linguae peritissime, de ipso Aelio clementissime.

Sed in posteriore eiusdem libri parte furem dicit ex eo dictum, quod veteres Romani atrum et fures per noctem, quae atra sit, facilius furentur.

Nonne sic videtur Varro de fure, [*](The Aldine ed. added errasse.) tamquam Aelius de lepore? Nam quod a Graecis nunc κλέπτης dicitur, antiquiore Graeca lingua φὼρ dictum est. Hinc per adfinitatem litterarum, qui φὼρ Graece, est Latine fur.

Sed ea res fugeritne tunc Varronis , an contra aptius et putarit, furem a furvo, id est nigro, [*](id est nigro is probably a gloss.) appellari, in hac re de viro tam excellentis doctrinae non meum iudicium est.