Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Nonne sic videtur Varro de fure, [*](The Aldine ed. added errasse.) tamquam Aelius de lepore? Nam quod a Graecis nunc κλέπτης dicitur, antiquiore Graeca lingua φὼρ dictum est. Hinc per adfinitatem litterarum, qui φὼρ Graece, est Latine fur.

Sed ea res fugeritne tunc Varronis , an contra aptius et putarit, furem a furvo, id est nigro, [*](id est nigro is probably a gloss.) appellari, in hac re de viro tam excellentis doctrinae non meum iudicium est.

Historia super libris Sibyllinis ac de Tarquinio Superbo rege.

IN antiquis annalibus memoria super libris Sibyllinis haec prodita est:

Anus hospita atque incognita ad Tarquinium Superbum regem adiit, libros ferens, quos esse divina oracula: eos velle venundare.

Tarquinius pretium percontatus est.

Mulier nimium atque inmensum

poposcit; rex, quasi anus aetate desiperet, derisit.

illa foculum coram cum igni apponit, tris libros ex novem deurit et ecquid reliquos sex eodem pretio emere vellet regem interrogavit.