Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

M. Cato in primo Originum: Inde est ferme mille passum.

M. Cicero in sexta in Antonium: Itane medius in L. Antonii clientela est? Quis umquam in illo Iano inventus est, qui L. Antonio mille nummum ferret expensum?

In his atque in multis aliis mille numero singulari dictum est;

neque hoc, ut quidam putant, vetustati concessum est aut per figurarum concinnitatem admissum est, sic videtur ratio poscere.

Mille enim non pro eo ponitur,

quod Graece χίλιοι dicitur, sed quod χιλιάς et sicuti una χιλιὰς et duae χιλιάδες, ita unum mille et duo milia certa atque directa ratione dicitur.

Quamobrem id quoque recte et probabiliter dici solitum mille denarium in area est et mille equitum in exercitu est.

Lucilius autem, praeterquam supra posui, alio quoque in loco id manifestius demonstrat,

nam in libro XV. ita dicit:

  1. , milli passum qui vicerit atque duobus,
  2. Campanus sonipes succussor nullus sequetur
  3. Maiore in spatio ac diversus videbitur ire;
item libro nono:[*](alio libro IX mille, ω.)