Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

  1. Οὐ λέγειν τύγʼ ἐσσὶ δεινός, ἀλλὰ σιγᾶν ἀδύνατος,
ex quo hoc profecto sumptum est:

Qui cum loqui non posset, tacere non potuit.

Favorinum ego audivi dicere versus istos Euripidi:

  1. Ἀχαλίνων στομάτων
  2. Ἀνόμου τʼ ἀφροσύνας
  3. Τὸ τέλος δυστυχία,
non de his tantum factos accipi debere, qui impia aut inlicita dicerent, sed vel maxime de hominibus quoque posse dici stulta et inmodica blaterantibus, quorum lingua tam prodiga infrenisque sit, ut fluat semper et aestuet conluvione verborum taeterrima, quod genus homines a Graecis significantissimo vocabulo κατάγλωσσοι appellantur.

Valerium Probum, grammaticum inlustrem, ex familiari eius, docto viro, comperi, Sallustianum illud, satis eloquentiae, sapientiae parum, brevi antequam vita decederet, sic legere coepisse et sic a Sallustio relictum affirmavisse: satis loquentiae, sapientiae parum, quod loquentia novatori verborum Sallustio maxime congrueret, eloquentia cum insipientia minime conveniret.

Huiuscemodi autem loquacitatem verborumque turbam magnitudine inani vastam facetissimus poeta Aristophanes insignibus vocabulis denotavit in his versibus:

  1. Ἄνθρωπον ἀγριοποιόν, αὐθαδόστομον,
  2. Ἔχοντʼ ἀχάλινον, ἀκρατές, ἀπύλωτον στόμα,
  3. Ἀπεριλάλητον, κομποφακελορρήμονα,

neque minus insigniter veteres quoque nostri hoc genus homines in verba proiectos locutuleios et blaterones et linguaces dixerunt

Quod verba istaec Quadrigari ex Annali tertio, ibi mille hominum occiditur, non licenter neque de poetarum figura, sed ratione certa et proba grammaticae disciplinae dicta sunt.

QUADRIGARIUS in tertio Annalium ita scripsit: Ibi occiditur mille hominum. Occiditur, inquit, non occiduntur.

Item Lucilius in tertio :

  1. Ad portam mille a porta est, sex inde Salernum,
mille, inquit, est, non mille sunt.

Varro in XVII. Humanarum: Ad Romuli initium plus mille et centum annorum est.

M. Cato in primo Originum: Inde est ferme mille passum.

M. Cicero in sexta in Antonium: Itane medius in L. Antonii clientela est? Quis umquam in illo Iano inventus est, qui L. Antonio mille nummum ferret expensum?