Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

De more autem rituque capiundae virginis litterae quidem antiquiores non extant, nisi quae capta prima

est a Numa rege esse captam.

Sed Papiam legem invenimus, qua cavetur ut pontificis maximi arbitratu virgines e populo viginti legantur sortitioque in contione ex eo numero fiat et [*](et fiat, β; omitted by ω.) cuius sors [*](sors added by Mommsen.) virginis ducta erit, ut eam pontifex maximus capiat eaque Vestae fiat.

Sed ea sortitio ex lege Papia non necessaria nunc videri solet. Nam si quis honesto loco natus adeat pontificem maximum atque offerat ad sacerdotium filiam suam, cuius dumtaxat salvis religionum observationibus ratio haberi possit, gratia Papiae [*](Papiae, Carrio; Popiliae, ω.; Papiae illae, Hertz.) legis per senatum fit.

Capi autem virgo propterea dici videtur, quia pontificis maximi manu prensa ab eo parente in cuius potestate est, veluti bello capta, abducitur.

In libro primo Fabii Pictoris, quae verba pontificem maximum dicere oporteat, cum virginem capiat, scriptum est. Ea verba haec sunt: Sacerdotem Vestalem, quae sacra faciat quae ius siet sacerdotem Vestalem facere pro populo Romano Quiritibus, uti quae [*](utique, ω.) optima lege fuit, ita te, Amata, capio.

Plerique autem capi virginem solam debere dici putant. Sed flamines quoque Diales, item pontifices et augures capi dicebantur.

L. Sulla Rerum Gestarum libro secundo ita scripsit: P. Cornelius, cui primum cognomen Sullae impositum est, flamen Dialis captus.

M. Cato de Lusitanis,

cum Servium Galbam accusavit [*](ob eam rem, σ; ob meam, ω.) : Tamen dicunt deficere voluisse. Ego me nunc volo ius pontificium optime scire; iamne ea causa pontifex capiar? Si volo augurium optime tenere, ecquis me ob rem [*](ob eam rem, σ; ob meam, ω.) augurem capiat?

Praeterea in Labeonis, quae ad Tabulas composuit, ita scriptum est: Virgo Vestalis neque heres est cuiquam intestato, neque intestatae quisquam, sed bona eius in [*](in, ς; omitted by ω.) publicum redigi aiunt. Id quo iure fiat, quaeritur.

Amata inter capiendum a pontifice maximo appellatur, quoniam quae prima capta est hoc fuisse nomen traditum est.

Quaesitum esse in philosophia, quidnam foret in recepto mandato rectius, idne omnino facere quod mandatum est, an nonnumquam etiam contra, si id speres ei qui mandavit utilius fore; superque ea quaestione expositae diversae sententiae.

IN officiis capiendis, censendis iudicandisque, quae καθήκοντα philosophi appellant, quaeri solet an negotio tibi dato et quid omnino faceres definite. contra quid facere debeas, si eo facto videri possit

res eventura prosperius exque utilitate eius qui id tibi negotium mandavit.

Anceps quaestio et in utramque partem a prudentibus viris arbitrata est.

Sunt enim non pauci qui sententiam suam una in parte defixerint et re semel statuta deliberataque ab eo cuius id negotium pontificiumque esset, nequaquam putaverint contra dictum eius esse faciendum, etiamsi repentinus aliqui casus rem commodius agi posse polliceretur; ne, si spes fefellisset, culpa inpatientiae et poena indeprecabilis subeunda esset;

si res forte melius vertisset, dis quidem gratia habenda, sed exemplum tamen intromissum videretur, quo bene consulta consilia religione mandati soluta corrumperentur.

Alii existimaverunt incommoda prius quae metuenda essent, si res gesta aliter foret quam imperatum est, cum emolumento spei pensitanda esse et, si ea leviora minoraque, utilitas autem contra gravior et amplior spe quantum potest firma ostenderetur, tum posse adversum mandata fieri censuerunt, ne oblata divinitus rei bene gerendae occasio amitteretur;