Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

Tum vero iam conspiratione senatus, ipso quoque iam Mario consule, quia tueri non poterat, adverso, directae in foro acies;

pulsus inde Capitolium invasit. Sed cum abruptis fistulis obsideretur senatuique per legatos paenitentiae fidem faceret, ab arce degressus cum ducibus factionis receptus in curiam est. Ibi eum facta inruptione populus fustibus saxisque opertum in ipsa quoque morte laceravit.

POSTREMO LIVIUS Drusus non tribunatus modo viribus, sed ipsius etiam senatus auctoritate totiusque Italiae consensu easdem leges adserere conatus,

dum alium captat ex alio, tantum conflavit incendium, ut nec [*]()primam illius flammam [*]()posset sustinere et subita morte correptus hereditarium in posteros suos bellum propagaret.

Iudiciaria lege Gracchi diviserant populum Romanum et bicipitem ex una fecerant civitatem. Equites Romani tanta potestate subnixi, ut qui fata fortunasque principum [*](C. Memmium: publium mummium B: c. menmium L: c. memmium N 2: cf. Liv. per. 69, Sail. Iug. 27, 2. ) [*](se a satellitibus Halmius: exatellitibus B. ) [*](nec Vinetus: ne codd. ) [*](primam illius flammam Iahnius prima illius flamma codd. )

p.230
haberent in manu, interceptis vectigalibus pecula-bantur suo iure rem publicam; senatus [*]()exilio Metelli, damnatione Rutili debilitatus omne decus maiestatis amiserat.

In hoc statu rerum pares opibus animis dignitate (unde et nata Livio Druso aemulatio)[*]()equitem [*]()Servilius Caepio, senatum Livius Drusus adserere.