Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

SUB occasu pacata erat fere omnis Hispania, nisi quam Pyrenaei desinentis scopulis inhaerentem citerior adluebat [*]()Oceanus. Hic duae validissimae [*](Armeniam: armenia B. ) [*](in ius Iahnius: ipsos B. ) [*](victo rege Tigrane: victor gentis Tigranen B. ) [*](multo: ulto B: multa L. ) [*](Artageris G. Vossius: artaxer ser par this B: artaxatis N: artasatis L. ) [*](recreatus—profundo (60, 6) scripsit B1. ) [*](lacunam indicavit Iahnius. ) [*](percussus: percussu* B1. ) [*](inmisit: summisit B1: immisit L. ) [*]( adluebat: abluebat B1: alluebat L. )

p.344
gentes,Cantabri et Astures;inmunes imperii agitabant.

Cantabrorum et prior et acrior et magis pertinax in rebellando animus fuit, qui non contenti libertatem suam defendere proximis etiam imperitare temptabant Vaccaeosque et Turmogos et Autrigonas [*]()

crebris incursionibus fatigabant. In hos igitur, quia [*]()vehementius agere nuntiabatur, non est mandata expeditio, sed sumpta. Ipse venit Segi-samam, castra posuit, inde tripertito exercitu totam Cantabriam amplexus efferam gentem ritu ferarum quasi quadam cogebat indagine.

Nec ab Oceano quies, cum infesta classe ipsa quoque terga hostium caederentur. Primum adversus Cantabros sub moenibus Bergidae proeliatum. Hinc statim fuga in eminentissimum Vindium [*]()montem, quo maria prius Oceani quam arma Romana ascensura esse crediderant.