Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

Igitur coepit non sibi dominationem parare nec tacite, sed patriae, nominis, togae, fascium oblitus totus in monstrum illud ut mente, ita amictu [*]()quoque cultuque desciverat. Aureum in manu baculum, in latere acinaces, purpurea vestis ingentibus obstricta gemmis: diadema deerat, ut regina rex et ipse frueretur.

Ad primam novorum motuum famam Caesar a Brundisio traiecerat, ut venienti bello occurreret, positisque castris in Epiro omne litus Actiacum, Leucada [*]()insulam montemque Leucaten et Ambracii sinus cornua infesta classe succinxerat.

Nobis quadringentae amplius naves, ducentae [*]()minus hostium; sed numerum magnitudo pensabat. Quippe a senis [*]()in novenos remorum ordines, ad hoc turribus atque tabulatis adlevatae castellorum vel urbium specie, non sine gemitu maris et labore ventorum ferebantur;