Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

legiones operuerunt. Nihil acciderat in comparationem cladis, quae in posterum diem inminebat, nisi intervenisset deum miseratio. Unus ex clade Crassiana Parthico habitu castris adequitat et salute Latine data, cum fidem ipso sermone fecisset, quid inmineret edocuit;

iam adfuturum cum omnibus copiis regem; irent retro peterentque montis: sic quoque hostem fortasse non defore. Atque ita secuta est minor vis hostium quam inminebat;

adfuit tamen. Deletae reliquae copiae forent, nisi urguentibus telis in modum grandinis quidam forte quasi docti procubuissent in genua milites, et elatis supra capita scutis caesorum speciem [*]()praebuissent.

Tunc Parthus arcus inhibuit. Dein rursus cum se [*](in om. B.) [*](duas: suas B. ) [*](speciem: specie B. )

p.322
Romani extulissent, adeo res miraculo fuit, ut unus ex barbaris miserit vocem Ite et bene valete, Romani! Merito vos victores fama gentium loquitur, qui Parthorum tela fugistis. Non minor [*]()ex via postea quam ab hostibus accepta clades.

Infesta primum siti regio, tum quibusdam salmacidae infestiores, [*]()novissime quae iam ab invalidis et avide hauriebantur [*]()noxiae etiam dulces fuere.

Mox et ardores per Armeniam et nives per Cappadociam et utriusque caeli subita mutatio pro pestilentia fuit.

Sic vix tertia parte de sedecim legionibus reliqua, cum argentum eius passim dolabris concideretur, et [*]()subinde inter moras mortem ab gladiatore suo flagitasset egregius imperator, tandem perfugit in Syriam, ubi incredibili quadam mentis vaecordia ferocior aliquanto factus est, quasi vicisset, quia evaserat.

FUROR Antonii quatenus per ambitum non poterat interire, luxu et libidine extinctus est. Quippe cum post Parthos exosus arma in otio ageret, captus amore Cleopatrae quasi bene gestis rebus in regio se sinu reficiebat.

Hinc mulier Aegyptia ab ebrio imperatore pretium libidinum Romanum imperium [*]() [*](minor: minora B. ) [*](salmacidae infestiores Halmius: salmacidae fluvius in B: salmacidis fluvius infestior M. ) [*](hauriebantur: hauriebat B: hauriebatur N L. ) [*](et om. B.) [*](pretium—imperium om. B. )

p.324
petit; et promisit Antonius, quasi facilior [*]()esset Partho Romanus.

Igitur coepit non sibi dominationem parare nec tacite, sed patriae, nominis, togae, fascium oblitus totus in monstrum illud ut mente, ita amictu [*]()quoque cultuque desciverat. Aureum in manu baculum, in latere acinaces, purpurea vestis ingentibus obstricta gemmis: diadema deerat, ut regina rex et ipse frueretur.

Ad primam novorum motuum famam Caesar a Brundisio traiecerat, ut venienti bello occurreret, positisque castris in Epiro omne litus Actiacum, Leucada [*]()insulam montemque Leucaten et Ambracii sinus cornua infesta classe succinxerat.

Nobis quadringentae amplius naves, ducentae [*]()minus hostium; sed numerum magnitudo pensabat. Quippe a senis [*]()in novenos remorum ordines, ad hoc turribus atque tabulatis adlevatae castellorum vel urbium specie, non sine gemitu maris et labore ventorum ferebantur;

quae quidem ipsa moles exitio fuit. Caesaris naves a binis remigum in senos nec amplius ordines creverant; itaque habiles in omnia quae usus posceret, ad impetus et recursus flexusque capiendos, illas graves et ad omnia praepeditas singulas plures adortae missilibus, simul rostris, ad hoc ignibus iactis ad arbitrium [*]()dissipavere.

Nec ulla re [*]()magis hostilium copiarum apparuit magni- [*](facilior: felicior B. ) [*](amictu Freinshemius: animo codd. ) [*](Leucada Rossbachius: leucadam B. ) [*](non post ducentae codd., dei. Titzius. ) [*](a senis: adenis B.) [*](ad arbitrium om. B. ) [*](re: res B. )

p.326
tudo quam post victoriam. Quippe inmensae classis naufragium bello factum toto mari fluitabat, Arabumque et Sabaeorum et mille Asiae gentium spolia purpura auroque inlita adsidue mota ventis maria revomebant.

[*]()Prima dux fugae regina cum aurea puppe veloque purpureo in altum dedit. Mox secutus Antonius, sed instare vestigiis Caesar.

Itaque nec praeparata in Oceanum fuga nec munita praesidiis utraque Aegypti cornua, Paraetonium atque Pelusium, promere: prope manu tenebantur. Prior ferrum occupavit Antonius, regina ad pedes Caesaris provoluta temptavit oculos ducis. Frustra quidem: nam pulchritudo infra [*]()pudicitiam principis fuit.

Nec illa de vita, quae offerebatur, sed de parte regni laborabat. Quod ubi desperavit a principe servarique se triumpho vidit, incautiorem nancta custodiam in mausoleum se (sepulchra regum [*]()sic [*]()vocant) recepit.[*]()Ibi maximos,

ut solebat, induta cultus in referto odoribus solio iuxta suum se conlocavit Antonium, admotisque ad venas serpentibus sic morte quasi somno soluta [*]()est.

Hic finis armorum civilium: reliqua adversus exteras gentes, quae districto circa mala sua [*]()[*]()imperio diversis orbis emicabant.