Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

Non [*](inportunitate Iahnius: inportu B. ) [*](itum Halmius: inille B. ) [*](et iam totis Halmius: et intotis B, ) [*](illa aquarum: illae quarum B.) [*](venturus: ventus B. )

p.316
alia post Xerxen miserabilior fuga. Quippe modo trecentarum quinquaginta navium dominus cum sex septemve fugiebat extincto praetoriae [*]()navis lumine, anulis in mare abiectis, pavens atque respectans, et tamen non timens nisi ne periret.

QUAMVIS in Cassio et Bruto partes sustulisset, in Pompeio totum partium nomen abolevisset, nondum tamen ad pacis stabilitatem profecerat Caesar, cum scopulus et nodus et mora publicae securitatis superesset Antonius.

Nec ille defuit vitiis quin periret, immo omnia expertus ambitu [*]()et luxuria primum hostes, deinde cives, tandem etiam saeculum terrore [*]()liberavit.

Parthi clade Crassiana altius animos erexerant civilesque populi Romani [*]()discordias laeti acceperant. [*]()Itaque ut prima adfulsit occasio, non dubitaverunt erumpere, ultro quidem invitante Labieno, qui missus a Cassio Brutoque—qui furor scelerum—sollicitaverat hostes in auxilium.

Et illi Pacoro duce, regio iuvene, dispulerant Antoniana [*](praetoriae: portitoriae B: praetorio NL. ) [*](ambitu: ambitus B. ) [*](saeculum terrore Halmius: terrore saeculum B. ) [*](populi Romani: populus romanus B. ) [*](regi post acceperant add. B. )

p.318
praesidia; Saxa legatus ne veniret in potestatem gladio [*]()impetravit.

Denique ablata Syria emanabat latius malum, hostibus sub auxilii specie sibi vincentibus, nisi Ventidius, et hic legatus Antonii, incredibili felicitate et Labieni copias ipsumque Pacorum et omnem Parthicum equitatum toto [*]()inter Oronten et Euphraten sinu late cecidisset.

Viginti amplius milium fuit. Nec sine consilio ducis, qui simulato metu adeo passus est hostem castris succedere, donec absumpto iactus spatio adimeret usum sagittarum.

Rex fortissime dimicans cecidit. Mox circumlato eius per urbes, quae desciverant, capite Syria sine bello recepta. Sic Crassianam cladem Pacori caede pensavimus.

EXPERTIS invicem Parthis atque Romanis, cum Crassus et Pacorus utrimque virium mutuarum documenta fecissent, pari rursus reverentia integrata amicitia, et quidem ab ipso foedus Antonio cum [*]()rege percussum.

Sed—inmensa vanitas hominis— dum titulorum cupidine Araxen et Euphraten sub imaginibus suis legi concupiscit, neque causa neque [*](gladio Vossius: claudio B: aclaudio N L. ) [*](equitatum toto: et que tantum totum B. )

p.320
consilio ac ne imaginaria quidem belli indictione, quasi hoc quoque ex arte ducis esset obrepere,

relicta repente Syria in Parthos impetum facit. Gens praeter armorum fiduciam callida simulat trepidationem et in campos fugam. Et hic statim quasi victor sequebatur, cum subito nec magna manus ex inproviso et iam in [*]()fessos via sub vespere velut nimbus erupit. Missis undique sagittis duas [*]()

legiones operuerunt. Nihil acciderat in comparationem cladis, quae in posterum diem inminebat, nisi intervenisset deum miseratio. Unus ex clade Crassiana Parthico habitu castris adequitat et salute Latine data, cum fidem ipso sermone fecisset, quid inmineret edocuit;

iam adfuturum cum omnibus copiis regem; irent retro peterentque montis: sic quoque hostem fortasse non defore. Atque ita secuta est minor vis hostium quam inminebat;

adfuit tamen. Deletae reliquae copiae forent, nisi urguentibus telis in modum grandinis quidam forte quasi docti procubuissent in genua milites, et elatis supra capita scutis caesorum speciem [*]()praebuissent.

Tunc Parthus arcus inhibuit. Dein rursus cum se [*](in om. B.) [*](duas: suas B. ) [*](speciem: specie B. )

p.322
Romani extulissent, adeo res miraculo fuit, ut unus ex barbaris miserit vocem Ite et bene valete, Romani! Merito vos victores fama gentium loquitur, qui Parthorum tela fugistis. Non minor [*]()ex via postea quam ab hostibus accepta clades.