Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

Pari in meliora praesagio in Caesaris castris omnia aves victimaeque promiserant. Sed nihil illo praestantius, quod Caesaris medicus somnio admonitus est, [*]()ut Caesar castris excederet,

quibus capi inminebat; ut factum est. Acie namque commissa cum pari ardore aliquandiu dimicatum foret, et [*]()quamvis duces inde praesentes adessent, hinc alterum corporis aegritudo, illum metus et ignavia subduxissent, stabat [*]()tamen pro partibus [*](tum: tot B. ) [*](inminentia cladis destinatae signa latuerunt N: imminentia destinate cladis latuerunt B. ) [*](castra om. B. ) [*]( Aethiops: aethiope B. ) [*](ac: hoc B. ) [*]( est om. B N. ) [*]( et om. B N. ) [*](stabat Salmasius'. staret B: starent N L. )

p.310
invicta fortuna et ultoris et qui vindicabatur, ut [*]()exitus proelii docuit. Primum adeo anceps fuit,

ut—par utrimque [*]()discrimen—capta sint [*]()hinc Caesaris castra, inde Cassi.[*]()Sed quanto efficacior est fortuna, quam virtus! Et quam verum est, quod moriens Brutus[*]()efflavit, non in re, sed in verbo tantum esse virtutem! Victoriam illi proelio error [*]()

dedit. Cassius, inclinato cornu suorum, cum captis Caesaris castris rapido impetu recipientes se equites videret, fugere arbitratus evadit in tumulum.

Inde pulvere et strepitu, etiam nocte vicina eximentibus gestae rei sensum, cum speculator quoque in id missus tardius nuntiaret, transactum de partibus ratus uni ex proximis auferendum praebuit caput.

Brutus cum in Cassio etiam suum animum perdidisset, ne quid ex constituti fide resignaret, (ita enim non superesse [*]()bello convenerat) ipse quoque uni comitum suorum confodiendum praebuit latus.

Quis sapientissimos ac fortissimos viros non miretur ad ultimum non suis manibus usos? Nisi hoc quoque ex persuasione [*]()sectae fuit, ne violarent manus, sed in amolitione fortissimarum piissimarumque animarum iudicio suo, scelere alieno uterentur. [*](ut om. B. ) [*](utrimque Palat. Rehd.: utrumque B N. ) [*](sint Spengelius: sunt codd. ) [*](Cassi: classi B: cassii N: cassias L. ) [*](Brutus add. Tollius: cf. Dio Cass. XLVII, 49. ) [*]( error: errore B. ) [*]( superesse: superesset B. ) [*]( persuasione N: suasione B. )

p.312

Sublatis percussoribus Caesaris supererat Pompei domus. Alter iuvenum in Hispania occiderat, alter fuga evaserat contractisque infelicis belli reliquiis, cum insuper ergastula armasset, Siciliam Sardiniam-que habebat; iam et classe medium mare insederat.

O quam diversus a patre! Ille Cilicas extinxerat, hic se piratica tuebatur. Puteolos, [*]()Formias, Vultur-num, totam denique Campaniam, Pontias et Aena-riam, [*]()ipsa Tiberini fluminis ora populatus est. Subinde congressus [*]()Caesaris naves et incendit et demersit;[*]()nec ipse tantum, sed Menas [*]()et Mene-crates, foeda servitia, quos classi praefecerat, praedabundi [*]()per litora cuncta volitabant.

Ob haec tot prospera centum bubus auratis Peloro litavit spirantemque equum cum auro in fretum misit, dona Neptuno,[*]()ut se maris rector in suo mari regnare pateretur. Eo denique discriminum ventum est, ut foedus et [*]()pax cum hoste—si modo hostis Pompei filius—tamen feriretur.

Quantum id, sed breve gaudium fuit, cum in Baiani litoris mole de reditu eius et bonorum restitutione convenit, cumque invitante ipso in navem discubitum est, et ille sortem suam increpitans hae sunt inquit carinae [*](tuebatur. Puteolos Bezzenbergerus: turbatur per (=pn = proprium nomen) puteolos B. ) [*](Aenariam: tenariam B. ) [*](congressus: congressas B. ) [*](demersit: emersit B.) [*](Menas: mensas B. ) [*](praedabundi Halmius: praedendi B. ) [*](hoc putabant post Neptuno add. B, dei Hauptius. ) [*](et: ut B. )

p.314
meae ; haud incomiter, quod, cum in celeberrima parte urbis Carinis pater eius habitasset, ipsius domus et penates in navi penderent.