Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

Cum solus etiam gravis paci, [*]()gravis rei publicae esset Antonius, quasi ignis incendio Lepidus accessit. Quid [*]()contra duos consules, duos exercitus? Necesse fuit venire in cruentissimi foederis societatem. Diversa omnium vota, ut ingenia.

Lepidum divitiarum cupido, quarum spes erat ex perturbatione rei publicae, Antonium ultionis [*]()de his qui se hostem iudicassent, Caesarem inultus pater et manibus eius graves Cassius et Brutus agitabant.

In hoc velut foedus pax inter tres duces conponitur. Apud Confluentes inter Perusiam et Bononiam iungunt manus, et exercitus consalutant. Nullo bono more triumviratus invaditur, oppressaque armis re publica redit Sullana proscriptio, cuius atro-citas nihil insignius [*]()habet quam numerum centum et quadraginta senatorum.