Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

Quanta vis fati! Manaverat late coniuratio, libellus etiam Caesari datus eodem die, nec perlitare centum victimis potuerat. Venit in curiam tamen expeditionem Parthicam meditans.

Ibi in curuli sedentem eum senatus invasit, tribusque et viginti volneribus ad terram datus est. Sic ille, qui terrarum orbem civili sanguine impleverat, tandem ipse sanguine suo curiam implevit.

Populus Romanus Caesare et Pompeio trucidatis redisse in statura pristinum libertatis videbatur. Et redierat,

nisi aut Pompeius [*]()liberos aut Caesar heredem reliquisset, vel, quod utroque perniciosius fuit, si non collega quondam, mox aemulus Caesareanae potentiae, [*]()fax et turbo sequentis saeculi superfuisset Antonius.

Quippe dum Sextus paterna repetit, trepidatum toto mari; dum Octavius mortem patris ulciscitur, iterum fuit movenda Thessalia;

dum [*](lata: dilata B.) [*](aut Pompeius: ad pompeii B. ) [*](potentiae: potentiam B. )

p.300
Antonius vario ingenio aut successorem Caesaris indignatur Octavium aut amore Cleopatrae desciscit in regem [*]()*** . Nam aliter salvus esse non potuit,