Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

Hi copias adtrivere viri, prope tota Hispania persecuti. Diu et ancipiti semper acie pugnatum est; nec tamen prius bello quam suorum scelere et insidiis extinctus est. [*]()Prima per legatos habita certamina, cum hinc Domitius et Thorius, inde Hirtulei proluderent;

mox his apud Segoviam, illis apud Anam flumen oppressis, ipsi duces comminus invicem experti apud Lauronem atque Sucronem [*](respexit: perrexit B. ) [*](hi—extinctus est Iahnius et Halmius: hic copias adtri-verant viri diu et ancipiti semper acie pugnatum est. Nec tamen prius bello quam suorum scelere et insidiis extinctus est. Copias eius prope tota hispania persequuti diu et varia semper acie domaverunt B: hi copias viri diu et ancipitis (ancipiti L) semper acie adtribuere (adtrivere L) nec tamen prius bello quam suorum scelere et insidiis extinctus copias eius prope tota (totas L) hispania persecuti diu et ancipiti semper acie donaverunt NL. )

p.258
aequavere clades. Tum illis ad populationes agrorum,

[*]()his ad urbium excidia conversis, misera inter Romanos duces Hispania discordiae poenas dabat;

donec oppresso domestica fraude Sertorio, victo deditoque Perperna, ipsae quoque in Romanam fidem venere urbes Osca, Termes, [*]()Vlia, Valentia, Auxuma et in fame nihil non experta Calagurris. Sic recepta in pacem Hispania. Victores duces externum id magis quam civile bellum videri voluerunt, ut triumpharent.

MARCO LEPIDO Quinto Catulo consulibus civile bellum paene citius oppressum est quam inciperet: sed quantulacumque fax illius motus ab ipso Sullae rogo exarsit.

Cupidus rerum novarum per insolentiam Lepidus acta tanti viri rescindere parabat; nec inmerito, si tamen posset sine magna clade rei publicae.

Nam cum iure belli Sulla dictator proscripsisset inimicos, qui supererant revocante Lepido quid aliud quam ad bellum vocabantur? Cumque damnatorum civium bona addicente Sulla quamvis male capta iure tamen tenerentur, [*]()repetitio eorum procul dubio labe- [*](ad populationes agrorum: apopulatione sacrorum B: ad populationem agrorum NL. ) [*](Termes, Vlia Salmasius et Iahnius: tergaest cum B: termestudia N L. ) [*](tenerentur add. Dukerus. )

p.260

factabat compositae civitatis statum. Expediebat ergo quasi aegrae sauciaeque rei publicae quiescere quomodocumque, ne [*]()volnera curatione [*]()ipsa rescinderentur.

Ergo cum turbidis contionibus velut classico civitatem terruisset, profectus in Etruriam arma inde et exercitum urbi admovebat.

Sed iam Mulvium pontem collemque Ianiculum Lutatius [*]()Catulus Gnaeusque Pompeius, Sullanae dominationis duces atque signiferi, alio exercitu insederant.

A quibus primo statim impetu retro pulsus hostisque a senatu iudicatus incruenta fuga Etruriam, inde Sardiniam recessit, ibique morbo et paenitentia interiit.

Victores quoque, quod non temere alias in civilibus bellis, pace [*]()contenti fuerunt.