Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

Ac primum omnium illam ipsam Gallicam gentem non contentus moenibus expulisse, cum per Italiam naufragia sua latius traherent, sic persecutus est duce Camillo, ut hodie nulla Senonum vestigia supersint.

Semel apud Anienem trucidati, cum singulari certamine Manlius aureum torquem [*](superbe "vae victis" Aldus (cf. Liv. V. 48): insuper victis B: superbe victis N L. ) [*](a manlio L: amillio B: a manilio N. )

p.48
barbaro inter spolia detraxit, unde Torquati. Iterum Pomptino agro, cum in simili pugna Valerius, insidente galeae sacra alite adiutus, tulit spolia; et inde Corvini.

Nec non tamen post aliquot annos omnis reliquias eorum in Etruria ad lacum Vadimonis Dolabella delevit, ne quis extaret ex ea gente, qui [*]()incensam a se Romanam urbem gloriaretur.

Conversus a Gallis in Latinos Manlio Torquato Decio Mure consulibus, semper quidem aemulatione imperii infestos, tum vero contemptu urbis incensae, cum ius civitatis partem imperii [*]()et magistratuum [*]()poscerent, apud Capuam proeliis congredi audentes. [*]()

Quo tempore quis cessisse hostem mirabitur? Cum alter consulum filium suum, quia contra imperium pugnaverat, quamvis victorem occiderit ostenderitque plus esse in imperio quam in victoria;

alter quasi monitu deorum capite velato primam ante aciem dis manibus se devoverit, ut in confertissima se hostium tela iaculatus novum ad victoriam iter sanguinis sui limite aperiret. [*](qui L: quae B I N. ) [*](partem imperii Rossbachius: pari imperio B I.) [*](magistratuum Rossbachius: magistratum B. ) [*](audentes Mommsenus: auderent codd. )

p.50