Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

Coriolos quoque—pro pudor—victos [*]()adeo gloriae fuisse, ut captum oppidum Gnaeus Marcius Coriolanus quasi Numantiam aut Africam nomini indueret.

[*]()Extant et parta de Antio spolia, quae Maenius [*]()in suggestu fori capta hostium classe suffixit—si tamen illa [*](Cora Rehd.: sora B I: Ora L. ) [*](Gesoriacum: gesoria; cum N: gersoriacum L: caesoriacum B I. ) [*](victos: victus B. ) [*](indueret: induere B: induceret N. ) [*](Maenius: menius I: menenius B: moenibus N. )

p.36
classis, nam sex fuere rostratae. Sed hic numerus illis initiis navale bellum fuit.

Pervicacissimi tamen Latinorum Aequi et Volsci fuere et cotidiani, ut sic dixerim, hostes.

Sed hos [*]()praecipue Titus Quinctius domuit, ille dictator ab aratro, qui obsessa et paene iam capta Manili consulis castra egregia victoria recuperavit.

Medium erat tempus forte sementis, cum patricium virum innixum aratro suo lictor in ipso opere deprehendit. Inde in aciem profectus, victos, ne quid a rustici operis imitatione cessaret, more pecudum sub iugum misit.

sic expeditione finita rediit ad boves rursus triumphalis agricola—fidem numinum—qua velocitate.

Intra quindecim dies coeptum peractumque bellum, prorsus ut festinasse dictator ad relictum opus videretur.

ADSIDUI vero et anniversarii hostes ab Etruria fuere Veientes, adeo ut extraordinariam manum adversus eos promiserit privatumque gesserit bellum gens una Fabiorum. Satis superque nota clades.