Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

Posteri centum, quos a Carthaginis, Corinthi Numantiaeque excidiis et Attali regis Asiatica hereditate deduximus in Caesarem et Pompeium secutumque hos, de quo dicemus, [*]()Augustum, ut claritate rerum bellicarum magnifici, ita domesticis cladibus miseri et erubescendi.

Quippe sicut Galliam, Thraciam, Ciliciam, Cappadociam, uberrimas vali- [*](quo om. B. ) [*](tertia om. B. ) [*](dicemus Voss. Palat.: dicimus cet. )

p.214
dissimasque provincias, Armenios etiam et Britannos, ut non in usum, ita ad imperii speciem magna nomina adquisisse pulchrum ac decorum:

ita eodem tempore dimicasse domi cum civibus, sociis, mancipiis, gladiatoribus totoque inter se senatu turpe atque miserandum.

Ac nescio an satius [*]()fuerit populo Romano Sicilia et Africa contento fuisse, aut his etiam ipsis carere [*]()dominanti in Italia sua, quam eo magnitudinis crescere, ut viribus suis confiteretur.

Quae enim res alia civiles furores peperit quam nimiae felicitates? Syria prima nos victa corrupit,

mox Asiatica Pergameni regis hereditas. Illae opes atque divitiae adflixere saeculi mores, mersamque vitiis suis quasi sentina rem publicam pessum dedere. Unde enim populus Romanus a tribunis agros et cibaria flagitaret nisi per famem quam luxus fecerat? Hinc ergo Gracchanae [*]()prima et secunda et illa tertia Apuleiana seditio.