Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

Illae quoque accessere diversitates pro gentium locorumque natura. Aquitani, callidum genus, in speluncas se recipiebant: iussit includi; Morini dilabebantur in silvas:[*]()iussit incendi. Nemo tantum feroces dixerit Gallos:

fraudibus agunt. Indutiomarus Treveros, Ambiorix concitavit Eburones. Utrique, absente Caesare coniuratione facta, invasere legatos.

Sed ille fortiter a Dolabella summotus est, relatum-que regis caput; hic insidiis in valle dispositis dolo perculit. Itaque et castra direpta sunt et Aurunculeium [*]()Cottam cum Titurio [*]()Sabino legatos amisimus. Nec ulla de rege mox ultio; quippe perpetua trans Rhenum fuga latuit.

Nec Rhenus ergo inmunis; nec enim fas erat ut liber esset receptator hostium atque defensor.

Et prima contra Germanos illius pugna iustissimis quidem ex causis. Haedui de incursionibus eorum querebantur.