Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

Et ille quidem ad rei famam veneno fata praecepit.

Ceterum Porcius Cato Cyprias opes Liburnis per Tiberinum ostium invexit. Quae res latius aerarium populi Romani quam ullus triumphus implevit. [*](accipit: accepit B. )

p.200

Asia Pompei manibus subacta reliqua, quae restabant in Europa, Fortuna in Caesarem transtulit.

Restabant autem inmanissimi gentium Galli atque Germani et quamvis toto orbe divisi, tamen quia vincere libuit, Britanni. Primus Galliae motus ab Helvetiis coepit, qui Rhodanum inter et Rhenum siti, non sufficientibus terris venere sedem petitum, incensis moenibus suis;

hoc sacramentum fuit, ne redirent. Sed petito tempore ad deliberandum, cum inter moras Caesar Rhodani ponte rescisso fugam abstulisset, statim bellicosissimam gentem sic in sedes suas, quasi greges in stabulum pastor, reduxit.

Sequens longe longeque cruentior pugna Belgarum, quippe pro libertate pugnantium. Hic cum multa Romanorum militum insignia, tum illud egregium ipsius ducis, quod, nutante in fugam [*]()exercitu, rapto fugientis e manu scuto in primam volitans aciem manu proelium restituit.

Inde cum Venetis etiam navale bellum, sed maior cum Oceano quam cum ipsis navibus rixa. Quippe illae rudes et informes et statim naufragae, cum rostra sensissent; sed haerebat in vadis pugna, [*](fugam Rhed.: fuga cet. )

p.202
cum aestibus solitis in ipso certamine subductus Oceanus intercedere bello videretur.

Illae quoque accessere diversitates pro gentium locorumque natura. Aquitani, callidum genus, in speluncas se recipiebant: iussit includi; Morini dilabebantur in silvas:[*]()iussit incendi. Nemo tantum feroces dixerit Gallos:

fraudibus agunt. Indutiomarus Treveros, Ambiorix concitavit Eburones. Utrique, absente Caesare coniuratione facta, invasere legatos.

Sed ille fortiter a Dolabella summotus est, relatum-que regis caput; hic insidiis in valle dispositis dolo perculit. Itaque et castra direpta sunt et Aurunculeium [*]()Cottam cum Titurio [*]()Sabino legatos amisimus. Nec ulla de rege mox ultio; quippe perpetua trans Rhenum fuga latuit.

Nec Rhenus ergo inmunis; nec enim fas erat ut liber esset receptator hostium atque defensor.

Et prima contra Germanos illius pugna iustissimis quidem ex causis. Haedui de incursionibus eorum querebantur.

Quae Ariovisti [*]()regis superbia! cui cum legati dicerent veni ad Caesarem, et quis est Caesar? et si vult, veniat inquit, et quid ad illum, quid agat nostra Germania? num ego me interpono Romanis?

Itaque tantus gentis novae terror in castris, ut testamenta passim etiam in [*](Morini dilabebantur in silvas Vinetus: morabantur in silvis B: nec mora dilabebantur in silvas A. ) [*](Aurunculeium Perizonius: aurum ablatum codd. ) [*](Titurio: tirio B. ) [*](Ariovisti: tario bisti B: ario iusti L. )

p.204
principiis scriberentur. Sed illa inmania corpora quo maiora erant, eo magis gladiis ferroque patuerunt.

Qui calor in proeliando militum fuerit, nullo magis exprimi potest quam quod, elatis super caput scutis cum se testudine barbarus tegeret, super ipsa Romani scuta salierunt, et inde in iugulos gladiis descendebant.