Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

Audaciam perditis furiosisque latronibus dabat inquieta Mithridaticis proeliis Asia, dum sub alieni belli tumultu exterique regis invidia inpune grassantur.

Ac primum duce Isidoro contenti proximo mari Cretam inter atque Cyrenas et Achaiam sinumque Maleum, quod ab spoliis aureum ipsi vocavere,

latrocinabantur. Missusque in eos Publius Servilius, quamvis leves et fugaces myoparonas gravi et Martia classe turbaret, non incruenta victoria superat.

Sed nec mari summovisse contentus, validissimas urbes eorum et diutina praeda abundantes, Phaselim et Olympum evertit Isaurosque ipsam arcem Ciliciae, unde conscius sibi magni laboris Isaurici cognomen adamavit.

Non ideo tamen tot cladibus domiti terra se continere potuerunt; sed ut quaedam animalia, quibus aquam terramque incolendi gemina natura est, sub ipso hostis recessu inpatientes soli

p.192
in aquas suas resiluerunt, et aliquanto latius quam prius Siciliae quoque litora et Campaniam nostram subito adventu terrere voluerunt.

Sic Cilix dignus victoria Pompei visus est et Mithridaticae provinciae factus accessio. Ille dispersam toto mari pestem semel et in perpetuum volens extinguere divino quodam apparatu adgressus est.

Quippe cum classibus et suis et socialibus Rhodiorum abundaret, pluribus legatis atque praefectis utraque Ponti et Oceani ora conplexus est.

Gellius Tusco mari inpositus, Plotius Siculo; Atilius [*]()Ligusticum sinum, Pomponius [*]()Gallicum obsedit, Torquatus Balearicum, Tiberius Nero Gaditanum fretum, qua primum maris nostri limen aperitur; Lentulus Marcellinus Libycum, [*]()Aegyptium, Pompei iuvenes Hadriaticum, Varro Terentius Aegaeum et Ionicum, [*]()Pamphylium Metellus, Asiaticum Caepio;

ipsas Propontidos fauces Porcius Cato sic obditis navibus quasi porta [*]()obseravit.

Sic per omnis aequoris portus, sinus, latebras, recessus, promontoria, freta, paeninsulas quidquid piratarum fuit quadam indagine inclusum est.

Ipse Pompeius in originem fontemque belli Ciliciam; nec hostes detractavere certamen.

Non ex fiducia, sed quia oppressi erant, ausi [*](Atilius Gronovius: gratillus B: gratillius NL. ) [*](Pomponius Dukerus: Pompeius codd. ) [*](Marcellinus Libycum scripsi: Libycum Marcellinus codd.) [*](Ionicum Ormerodius: Ponticum et codd. ) [*](porta Lipsius: portam codd. )

p.194
videbantur; sed nihil tamen amplius, quam ut ad primum ictum concurrerent. Mox ubi circumfusa undique rostra viderunt,[*]()abiectis statim telis remis-que plausu undique pari, quod supplicantium signum fuit, vitam petiverunt.

Non alia tam incruenta victoria usi umquam sumus, sed nec fidelior in posterum reperta gens ulla est; [*]()idque prospectum singulari consilio ducis, qui maritimum genus a conspectu longe removit maris et mediterraneis agris quasi obligavit, eodemque tempore et usum maris navibus recuperavit et terrae homines suos reddidit.

Quid prius in hac mirere victoria? velocitatem? quadragesimo die parta est. An felicitatem? ne una quidem navis amissa est. An vero perpetuitatem? amplius piratae non fuerunt.

Creticum bellum, si vera volumus, nos fecimus [*]()sola vincendi nobilem insulam cupiditas fecit. Favisse Mithridati videbatur; hoc placuit armis vindicare.

Primus invasit insulam Marcus Antonius cum ingenti quidem victoriae spe atque fiducia, adeo ut pluris catenas in navibus quam arma portaret.

Dedit itaque poenas vaecordiae. Nam plerasque naves intercepit hostis, captivaque corpora religantes velis ac funibus suspendere, ac sic velifi- [*](viderunt: viderent B. ) [*](reperta gens ulla est om. B. ) [*](nos fecimus sed. Iahnius. )

p.196
cantes triumphantem in modum Cretes portibus suis adremigaverunt.

Metellus deinde totam insulam igni ferroque populatus intra castella et urbes redegit, Cnoson Eleuthernan [*]()et, ut Graeci dicere solent, urbium matrem Cydoneam;

adeoque saeve in captivos consulebatur,[*]()ut veneno se plerique conficerent, alii deditionem suam ad Pompeium absentem mitterent.

Et cum ille res in Asia gerens eo quoque praefectum misisset Antonium in alienam [*]()provinciam, inritus fuit, eoque infestior Metellus in hostes ius victoris exercuit, victisque Lasthene et Panare, Cydoneae ducibus, victor rediit. Nec quicquam tamen amplius de tam famosa victoria quam cognomen Creticum reportavit.