Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

ipsas Propontidos fauces Porcius Cato sic obditis navibus quasi porta [*]()obseravit.

Sic per omnis aequoris portus, sinus, latebras, recessus, promontoria, freta, paeninsulas quidquid piratarum fuit quadam indagine inclusum est.

Ipse Pompeius in originem fontemque belli Ciliciam; nec hostes detractavere certamen.

Non ex fiducia, sed quia oppressi erant, ausi [*](Atilius Gronovius: gratillus B: gratillius NL. ) [*](Pomponius Dukerus: Pompeius codd. ) [*](Marcellinus Libycum scripsi: Libycum Marcellinus codd.) [*](Ionicum Ormerodius: Ponticum et codd. ) [*](porta Lipsius: portam codd. )

p.194
videbantur; sed nihil tamen amplius, quam ut ad primum ictum concurrerent. Mox ubi circumfusa undique rostra viderunt,[*]()abiectis statim telis remis-que plausu undique pari, quod supplicantium signum fuit, vitam petiverunt.

Non alia tam incruenta victoria usi umquam sumus, sed nec fidelior in posterum reperta gens ulla est; [*]()idque prospectum singulari consilio ducis, qui maritimum genus a conspectu longe removit maris et mediterraneis agris quasi obligavit, eodemque tempore et usum maris navibus recuperavit et terrae homines suos reddidit.

Quid prius in hac mirere victoria? velocitatem? quadragesimo die parta est. An felicitatem? ne una quidem navis amissa est. An vero perpetuitatem? amplius piratae non fuerunt.