Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

humana omnia atque divina iura violata sunt. Sed hic terror Asiae Europam quoque regi aperiebat. Itaque missis Archelao Neoptolemoque praefectis, excepta Rhodo, quae pro nobis firmius stetit, ceterae Cyclades, Delos, Euboea et ipsum Graeciae decus Athenae tenebantur.

Italiam iam ipsamque urbem Romam regius terror adflabat. Itaque L. Sulla festinat, vir armis optimus, parique violentia ruentem ulterius hostem quadam quasi manu reppulit.

Primumque Athenas urbem,—quis crederet?—frugum

p.182
parentem, obsidione ac fame ad humanos cibos conpulit; mox subrutus Piraei portus sex aut amplius muris cinctus. Postquam domuerat ingratissimos hominum, tamen, ut ipse dixit, in honorem mortuorum sacris suis famaeque donavit.

Mox cum Euboea atque Boeotia praesidia regis depulisset, [*]()omnis copias uno apud Chaeroniam, apud Orchomenon altero bello dissipavit, statimque in Asiam transgressus ipsum opprimit. Et debellatum foret, nisi de Mithridate triumphare cito quam vere maluisset.

Ac tum quidem hunc Asiae statum Sulla dederat. Ictum cum Ponticis foedus, recepit Bithyniam a [*]()rege Nicomedes, Ariobarzanes [*]()Cappadociam, Asia rursus nostra, ut coeperat, Mithridates tantum [*]()repulsus. Itaque non fregit ea res Ponticos,

sed incendit. Quippe rex Asia et Europa quodam modo inescatus non iam quasi alienas, [*]()sed, quia amiserat, quasi raptas [*]()belli iure repetebat.

Igitur ut extincta parum fideliter incendia maiore flamma revivescunt, ita ille de integro, auctis maiorem in modum copiis, tota denique regni sui mole in Asiam rursus mari terra fluminibusque veniebat.