Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

Et rex quidem tot tantisque virtutum territus monstris valere liberosque esse iussit. Tarquinii tamen tam diu dimicaverunt, donec Arruntem filium regis manu sua Brutus occidit superque ipsum mutuo volnere expiravit, plane quasi adulterum ad inferos usque sequeretur.

Latini quoque Tarquinios adserebant aemulatione et invidia, ut populus qui foris dominabatur saltim domi serviret. Igitur omne Latium Mamilio Tusculano duce quasi in regis ultionem tollit animos.

Apud Regilli lacum dimicavit diu Marte vario, donec Postumius ipse dictator signum in hostis iaculatus est—novum et insigne commentum—, ut inde re-

peteretur.[*]()Cossus equitum magister exuere frenos [*](datis elapsa custodiam Tollius: data etlapsa custodiae B: data elapsa custodiam L. ) [*](ut inde repeteretur lahnius: ut inde ipse peteretur B: uti peteretur N L. )

p.34
imperavit—et hoc novum—quo acrius incurrerent.

Ea denique atrocitas proelii fuit, ut interfuisse spectaculo deos fama tradiderit. Duo in candidis equis iuvenes more siderum praetervolaverunt; Castorem atque Pollucem nemo dubitavit. Itaque et imperator ipse veneratus est pactusque victoriam templa promisit et reddidit, plane quasi stipendium commilitonibus dis.

Hactenus pro libertate, mox de finibus cum isdem Latinis adsidue et sine intermissione pugnatum est.

Cora 1—quis credat?—et Alsium terrori fuerunt, Satricum atque Corniculum provinciae. De Verulis et Bovillis pudet, sed triumphavimus.

Tibur, nunc suburbanum, et aestivae Praeneste deliciae nuncupatis in Capitolio votis petebantur.

Idem tunc Faesulae quod Carrhae nuper, idem nemus Aricinum quod Hercynius saltus, Fregellae quod Gesoriacum, [*]()Tiberis quod Euphrates.

Coriolos quoque—pro pudor—victos [*]()adeo gloriae fuisse, ut captum oppidum Gnaeus Marcius Coriolanus quasi Numantiam aut Africam nomini indueret.

[*]()Extant et parta de Antio spolia, quae Maenius [*]()in suggestu fori capta hostium classe suffixit—si tamen illa [*](Cora Rehd.: sora B I: Ora L. ) [*](Gesoriacum: gesoria; cum N: gersoriacum L: caesoriacum B I. ) [*](victos: victus B. ) [*](indueret: induere B: induceret N. ) [*](Maenius: menius I: menenius B: moenibus N. )

p.36
classis, nam sex fuere rostratae. Sed hic numerus illis initiis navale bellum fuit.