Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

Istic quoque imperator addiderat virtuti dolum, secutus Annibalem artemque Cannarum; primum nebulosum nanctus diem, ut hosti inopinatus occurreret, tum ventosum quoque, ut pulvis in oculos et ora ferretur, tum acie conversa in orientem, ut, quod ex captivis mox cognitum est, ex splendore galearum aere repercusso [*]()quasi ardere caelum videretur.

Nec minor [*](veluti add. N. Heinsius. ) [*](Atesim Salmasius: adesim B: ad hostes in N L. ) [*](locus valde corruptus: est—vestigia om. B: venere— vestigia om. L: venere illi quam et in barbaris multa vestigia ceteri: venere ipsi—nam metus in barbaris nulla vestigia—et etc. Halmius. ) [*](aere repercusso lahnius: aere percusso B. )

p.174
cum uxoribus eorum pugna quam cum ipsis fuit; cum obiectis undique plaustris atque carpentis altae desuper securibus contisque pugnarent.

Perinde speciosa mors earum fuit quam pugna. Nam cum missa ad Marium legatione libertatem ac sacerdotium non inpetrassent (nec fas erat), suffocatis elisisque passim infantibus suis aut mutuis concidere vulneribus aut vinculo e crinibus suis facto ab arboribus iugisque plaustrorum pependerunt.

Boiorix [*]()rex in prima acie dimicans inpigre nec inultus occiditur. Tertia Tigurinorum manus, quae quasi in subsidio Noricos insederat Alpium tumulos, in diversa elapsa fuga ignobili et [*]()latrociniis evanuit.

Hunc tam laetum tamque felicem liberatae Italiae adsertique imperii nuntium non per homines, ut solebat, populus Romanus accepit, sed per ipsos, si credere fas est, [*]()deos.

Quippe eodem die quo gesta res est visi pro aede Pollucis et Castoris iuvenes laureatas praetori litteras dare, frequensque in spectaculo rumor victoriae Cimbricae. [*]()---

feliciter! dixit. Quo quid admirabilius, quid insignius fieri potest? Quippe velut elata montibus suis Roma spectaculo belli interesset, quod in [*](Boiorix: Boleris BL: bo eloris N. ) [*](et NL: e B. ) [*](si credere fas est: fas est si credere B.) [*](post Cimbricae lacunam statuit lahnius. )

p.176
gladiatorio munere fieri solet, uno eodemque momento, cum in acie Cimbri succumberent, populus in urbe plaudebat.