Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

Potitus Hiempsalis capite cum se in Adherbalem convenisset isque Romam profugisset, missa per legatos pecunia traxit in sententiam suam senatum.

Et haec eius fuit de nobis prima victoria. Missos deinde, qui regnum inter illum Adherbalemque dividerent, similiter adgressus, cum in Scauro ipsos Romani imperii mores expugnasset, inchoatum nefas perfecit audacia.

Sed non diu latent scelera. Corruptae nefas legationis erupit, placuitque persequi bello parricidam.

Primus in Numidiam Calpurnius Bestia consul inmittitur; sed rex, peritus fortius adversus Romanos aurum esse quam ferrum, pacem emit.

Cuius flagitii reus cum interveniente publica fide a senatu arcesseretur, pari audacia et venit et conpetitorem imperii Massivam inmisso percussore confecit.