Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

nostro cum milite quam cum Numantino proeliandum fuit.

Quippe adsiduis et iniustis et servilibus maxime operibus adtriti ferre plenius vallum, qui arma nescirent, luto inquinari, quia sanguine nollent, iubebantur. Ad hoc scorta, calones, sarcinae nisi ad usum necessariae amputantur.

Tanti esse exercitum quanti imperatorem vere proditum est. Sic redacto in disciplinam [*](Mancinus was placed unarmed and bound before the gates of Numantia, but the Numantines refused to take him prisoner (Veil. Pater. II, 1, 5). ) [*](Cp. Liv. Spit. 57 (where the incident is referred to): militem triginta dierum frumenta ac septenos vallos ferre coegit. )

p.154
milite commissa acies, quodque nemo visurum se umquam speraverat factum, ut fugientes Numantinos quisquam videret.

Dedere etiam se volebant, si toleranda viris imperarentur. Sed cum Scipio veram vellet et sine exceptione victoriam, eo necessitatum conpulsi primum ut destinata morte in proelium ruerent, cum se prius epulis quasi inferiis implevissent carnis semicrudae et caeliae; [*]()sic vocant indigenam ex frumento potionem.

Intellectum ab imperatore consilium, itaque non est permissa pugna morituris. Cum fossa atque lorica quattuorque castris circumdatos fames premeret, a duce orantes proelium, ut tamquam viros occideret, ubi non impetrabant, placuit eruptio.

Sic conserta manu plurimi occisi, et cum urgueret fames, aliquantisper inde vixerunt. [*]()Novissime consilium fugae sedit; sed hoc quoque ruptis equorum cingulis [*]()uxores ademere, summo scelere per amorem.

Itaque deplorato exitu in ultimam rabiem furoremque conversi, postremo Rhoecogene duce se, suos, patriam ferro veneno, subiecto igne undique pere-