Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

Quamvis profligato urbis excidio tamen fatale Africae nomen Scipionum videbatur. Igitur in alium Scipionem conversa res publica finem belli reposcebat. Hunc Paulo Macedonico procreatum Africam illius magni filius in [*]()decus gentis adsumpserat, hoc scilicet fato, ut, quam urbem concusserat avus, nepos eius everteret.

Sed quem ad modum maxime mortiferi morsus solent esse morientium bestiarum, sic plus negotii fuit cum semiruta Carthagine quam cum integra. Conpulsis

in unam arcem hostibus portum quoque mari [*](in om. B. )

p.140
Romanus obstruxerat. Illi alterum [*]()sibi portum ab alia urbis parte foderunt, nec ut fugerent; sed qua nemo illos nec evadere posse credebat, inde quasi nata [*]()

subito classis erupit, cum interim iam diebus, iam noctibus nova aliqua moles, nova machina, nova perditorum hominum manus quasi ex obruto incendio subita de cineribus flamma prodibat.

Deploratis novissime rebus triginta sex milia virorum se dediderunt, quo minus credas, duce Hasdrubale.

Quanto fortius femina et uxor ducis! Quae conprehensis duobus liberis a culmine se domus in medium misit incendium, imitata reginam quae Carthaginem con-

didit. Quanta urbs deleta sit, ut de ceteris taceam, de ignis mora probari potest. Quippe per continuos decem et septem dies vix potuit incendium extingui quod domibus ac templis suis sponte hostes inmiserant; ut, quatenus urbs eripi Romanis non poterat, triumphus arderet.