Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

Secundam in urbe media decemviratus libido conflavit. Allatas a Graecia leges decem principes lecti iubente populo conscripserant, ordinataque erat in duodecim tabulis tota iustitia, cum tamen traditos fasces regio quodam furore retinebant.

Ante ceteros Appius eo insolentiae elatus est, ut ingenuam virginem stupro destinaret, oblitus et Lucretiae et regum et iuris quod ipse conposuerat.

Itaque cum oppressam iudicio filiam trahi in servitutem videret Virginius pater, nihil cunctatus in medio foro manu sua interfecit, admotisque signis commilitonum totam eam dominationem obsessam armis in carcerem et catenas ab Aventino monte detraxit.