Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

Inde est, quod exercitus Postumium imperatorem, infitiantem quas promiserat praedas, facta in castris seditione lapidavit; quod sub Appio Claudio noluit vincere hostem, cum posset; quod

p.70
duce Volerone detrectantibus plerisque militiam,

fracti consulis fasces. Inde clarissimos principes, quod adversaretur voluntati suae, exulatione multavit, ut Coriolanum colere agros iubentem— nec minus ille ferociter iniuriam armis vindicasset, nisi quod iam inferentem signa filium mater Veturia lacrimis suis exarmavit;—ut ipsum Camillum, quod inique inter plebem et exercitum divisisse Veientem praedam videretur.

Sed hic melior Veis [*]()in capta urbe consenuit et mox supplices de hoste Gallo vindicavit.

Cum senatu quoque vehementius aequo bonoque certatum est, adeo ut relictis sedibus solitudinem et interitum patriae suae minaretur.

Prima discordia ob inpotentiam feneratorum. Quibus in terga quoque serviliter saevientibus, in sacrum montem plebs armata secessit aegreque, nec nisi tribunos impetrasset, Meneni Agrippae, facundi et sapientis viri, auctoritate revocata est.

Extat orationis antiquae satis efficax ad concordiam fabula, qua dissedisse quondam humanos dixit artus, quod omnibus opere fungentibus solus venter inmunis [*](Veis Seebodius: vis B. )

p.72
ageret; deinde moribundos ea seiunctione redisse in gratiam, quando sensissent quod eius opera redactis in sanguinem cibis inrigarentur.

Secundam in urbe media decemviratus libido conflavit. Allatas a Graecia leges decem principes lecti iubente populo conscripserant, ordinataque erat in duodecim tabulis tota iustitia, cum tamen traditos fasces regio quodam furore retinebant.

Ante ceteros Appius eo insolentiae elatus est, ut ingenuam virginem stupro destinaret, oblitus et Lucretiae et regum et iuris quod ipse conposuerat.

Itaque cum oppressam iudicio filiam trahi in servitutem videret Virginius pater, nihil cunctatus in medio foro manu sua interfecit, admotisque signis commilitonum totam eam dominationem obsessam armis in carcerem et catenas ab Aventino monte detraxit.

Tertiam seditionem excitavit matrimoniorum dignitas, ut plebei cum patriciis iungerentur; qui tumultus in monte Ianiculo duce Canuleio tribuno plebis exarsit. 26. Quartam honorum cupido, ut plebei quoque magistratus crearentur.

Fabius Ambustus duarum pater alteram Sulpicio patricii

p.74

sanguinis dederat, alteram plebeius Stolo sibi iunxit. Qua [*]()quodam tempore, quod lictoriae virgae sonum ignotum penatibus suis expaverat, a sorore satis insolenter inrisa, iniuriam non tulit.

Itaque nanctus tribunatum honorum et magistratuum consortium quamvis invito senatui extorsit.

Verum in ipsis seditionibus principem populum non inmerito suspexeris. Si quidem nunc libertatem, nunc pudicitiam, tum natalium dignitatem, tum honorum decora et insignia vindicavit, interque haec omnia nullius acrior custos quam libertatis fuit,

nullaque in pretium eius potuit largitione corrumpi, cum ut in magno et in dies maiore populo interim perniciosi cives existerent.

Spurium [*]()largitione, Cassium agraria lege suspectum regiae dominationis praesenti morte multavit. Ac de Spurio quidem supplicium pater ipsius sumpsit, hunc Quinctii dictatoris imperio in medio foro magister equitum Servilius Ahala confodit.

Manlium vero Capitolii vindicem, quia plerosque debitorum liberaverat altius et incivilius se efferentem, ab illa ipsa quam defenderat arce deiecit. [*](qua add. Halmius. ) [*](Spurium inseruit Salmasius. )

p.76

Talis domi ac foris, talis pace belloque populus Romanus fretum illud adulescentiae, id est secundam imperii aetatem habuit, in qua totam inter Alpes fretumque Italiam armis subegit.

Domita subactaque Italia populus Romanus prope quingentensimum annum agens, cum bona fide adolevisset, si quod est robur, si qua iuventas, tum ille vere robustus et iuvenis par [*]()orbi terrarum esse coepit.

Ita—mirum et incredibile dictu—qui prope quingentis annis domi luctatus est—adeo difficile fuerat dare Italiae caput—his ducentis annis qui secuntur Africam, Europam, Asiam, totum denique orbem terrarum bellis victoresque peragravit.